Anima ad Corpus
LIX «Corpus, tua ratio caret ratione;
Cum Infernum subeunt dampnate persone,
Non est spes ulterius de redemptione,
Nec pro elemosinis nec oratione.
LX Si tota fidelium pietas oraret,
Si totam pecuniam mundus suam daret,
Si tota religio ieiuniis vacaret,
In Inferno positum numquam liberaret!
LXI Non daret Dyabolus ferox et effrenis
Unam vinctam animam in suis cathenis
Pro centenis milibus prediis terrenis,
Nec quandoque sineret quod careret penis.
LXII Ad hoc quod interrogas quid ibi paratur
Personis nobilibus? Hoc pro lege datur:
Quod, dum quis in seculo magis exaltatur,
Tanto cadit gravius, si transgrediatur.
LXIII Dives ergo moriens, si forte damnatur,
Stranius pre ceteris penis implicatur;
Nam quanto delitiis plus delectatur,
Tanto pena gravior sibi deputatur. »
LXIV Postquam tales Anima promiserat merores,
Ecce duo demones pice nigriores,
Quos pene describere non possunt scriptores,
Nec mundi depingere totius pictores.
LXV Ferreos in manibus stimulos ferrentes,
Ignemque sulphureum per os emittentes;
Similes ligonibus sunt eorum dentes;
Visi sunt ex naribus prodire serpentes.
LXVI Aures erant patule sanie fluentes,
Et erant in fronti bus cornua gerentes,
Per extrema cornuum venenum fundentes,
Digitorum ungule ut aprorum dentes.
LXVII Isti cum funiculis Animam ceperunt,
Quam secum ad Inferos gementem traxerunt;
Mox maligni spiritus passim occurrerunt,
Cui vite tripudie dentibus studerunt.
LXVIII Et ei cum tali bus iocis aplauderunt;
Quidam cum corrigiis ipsam perstrinxerunt,
Quidam fimum sterco rum in os proiecerunt ,
Et quidam in faciem eius emiserunt.
LXIX Quidam suis dentibus ipsam corroserunt;
Attamen a corpore pellem astraxerunt.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
|
|