Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 135

Liber II


opportunum, si denique iucundum nobis et gratum tum tempore, tum loco fuisse, ostendemus. Mercedem vero pollicebimur, sive in eadem, sive in maiore, nunquam in minore, nisi forte aut rerum numerus aut indignitas aut labor beneficium augeat. Si facultas referendae gratiae non erit, nos nostraque illi perpetuo debere ostendemus, animum praeterea et voluntatem nostram erga illum optimam aperiemus. Eum nos animum si ostendere aliter non possumus, dicemus nos eius beneficiis et laudibus praedicandis omni loco, omni tempore, omnibus hominibus ostensuros eoque pacto beneficia eius cumulatiora illustrioraque reddituros. Neque ab re interdum fuerit, huius gratiae relationem ad Deum bonorum omnium largitorem remuneratoremque reiicere, ut ipse, qui solus et potest et solet, meritis illius praemia digna restituat. Atque hoc pro personarum, quibus gratiae agentur, qualitate faciendum erit.
De gratulatione.
Cap. XVIII.
Gratulatio quoque non est a laudandi ratione disiuncta. Nam et rem, de qua gratulamur et personam, cui gratulamur, laudemus necesse est. Neque haec eadem semper ratione tractanda est. Nam et sola epistolam separatim facit et cum aliis negotiis saepe coniungitur. Item, aliter amico, aliter principi, aliter in re magna, aliter in parva gratulamur. Servare tamen haec plerunque

Torna all'inizio