EPYGRAMA LIBRI PRIMI.
SINE errore in eam domum intratur, cum nomen possessoris
super portam scriptum monstratur. Eodem modo prologi
codicum et tituli indicant sequentia cuiusque libri. Quapropter
ammonendi sunt lectores, ut ea, quę in libris habentur,
fideliter interpretentur. Beneficiat misericors et miserator
deus his, qui legerint verba prophetię huius eaque intimaverint
regiis auribus. Per huius enim libri salutaria monita et
humiliabuntur sub pedibus cesaris quę videntur exotica, et
erunt prava in directa et aspera in vias planas et derelinquent
impii cogitationes vanas. Quid namque in se contineat liber
iste, valde necessarium est nosse cesari augusto suisque successoribus;
loquitur enim de imperialium rerum amministrationibus.
Quicumque ergo adherent ei ex debito fidelitatis, invitent
et cogant eum legere instituta regię dignitatis. Nam ipse
dominus noster tercius HEINRICUS, Romanorum imperator
augustus, sedens in arduo suggestu imperii, unde videt
omnia regna circumplexa sinibus Appollinis et Cyllenii,
|
1
5
10
15
|