Ad tertium dicendum, quod quamvis beata Virgo sit super Angelos exaltata, non
est tamen exaltata usque ad aequalitatem Dei, vel unionem in persona: et ideo
non dicitur sedere ad dexteram, sed astare dextris, inquantum honor Filii aliquo
modo participative, non plenarie, redundat in ipsam, inquantum dicitur mater
Dei, sed non Deus.
Ad quartum dicendum, quod Spiritus Sanctus potest dici sedere ad dexteram
Patris, inquantum est aequalis Patri secundum veritatem; sed non appropriatur
ei aequalitas, sed Filio: et ideo nec sessio dexterae.
EXPOSITIO TEXTUS
«Fidei argumentum a philosophicis argumentis est liberum»: quia per ea nec
probari nec improbari potest.
«Et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem
fuit». Hoc dicit propter tertiam opinionem, quae nondum erat suo tempore
damnata, quae dicebat, quod etiam ante mortem erat hoc modo homo.
«Quia una eademque unione», quantum ex parte ipsius assumentis, non quantum
ex parte assumptorum.
«Ad quod dicimus». Hoc dicit, non quia praemissae locutiones sint simpliciter
concedendae, sed ut ostendat quam causam veritatis habeant.
«Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo». Ergo alii homines in
caelum non ascendunt. Dicendum, quod alii non propria virtute scandunt,
quod est ascendere. Vel loquitur de caelo sanctae Trinitatis, ad quod ascendit
ratione divinae naturae. Vel dicendum, quod loquitur secundum quod caput et
membra sunt una persona.
«Haec de corrigia calceamenti dominici sufficiant, ne ossa Regis Idumaeae
consumantur usque in cinerem». Calceamentum est humanitas tegens pedem,
scilicet Verbum, quo quasi omnia portantur, Hebr. 2. Corrigia ipsa est unio. Rex
Idumaeae, Christus, qui communicavit carni et sanguini; Hebr. 2. Idumaea
enim sanguinea interpretatur. Ossa eius sunt fortiora et difficiliora ad intelligendum
de mysteriis humanitatis eius, quae non sunt igne curiosi studii usque
ad minima inquirenda, quod est ossa in pulverem redigere; sed sunt silentio
honoranda, quasi intellectum excedentia. Et sumitur de Amos 2.
|
|