Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 106


deuitemus et quod in honoris nostri gloria redire ad propria
mereamur, ad eundem regem Priamum nostros speciales nuncios destinemus
ut nobis uoluntarie Helenam raptam restituat et nobis
satisfaciat de hiis qui contra nos per Paridem sunt commissa. Quod
si rex Priamus, uelut sapiens, hoc duxerit acceptandum, honorabilis
erit reditus noster ad propria, nec a Troyanis amplius de iure
exigere debemus. Si uero duxerit recusandum, duo laudabilia pro
nostro iure pugnabunt, iusticia scilicet et nostra potencia excusata.
Et cum per mundi partes hoc a nobis processisse uulgabitur, increpabitur
ab audientibus demencia Troyanorum, et noster commendabitur
ubique processus ab omni superbie uicio excusatus.
Nam et si postmodum in vindictam nostram in Troyanos penas
durissimas infligamus, eos passim in ore gladii perimendo, euertendo
funditus terram eorum, mulieres eorum perhenni uituperio et
seruituti perpetue contradendo, nullus erit qui nos exinde possit rationabiliter
increpare. Attendatur ergo, si placet, si iuxta uerborum
meorum monitus hoc sit a uobis efficaciter exequendum. "
Hiis igitur dictis, ex circumstantibus multi fuerunt qui premissa
uerba dixerunt exequenda non esse; alii laudauerunt expedire sic
fieri ut rex ipse decreuit. Et dum ad hoc omnes postremo vnanimiter
conuenissent, Dyomedem et Vllixem in eorum nuncios elegerunt.
Qui statim se accingentes ad iter, sole celi tenente iam medium,
ad Troyane urbis menia peruenerunt, et intrantes in ipsam, ad magnam
regis Priami se regiam conferentes, descendentes ab equis marmoreos
gradus scandunt. Cumque peruenissent ad atrii spaciosi
uestibulum, mirati sunt ipsius pallacii hedificia tam miro artificii
opere circumfulta, sed pocius sunt mirati dum in medio ipsius atrii
inspexerunt quandam arborem manufactam mathematice artis subtili
ingenio constitutam, dum eius stipes esset ex auro et gracilior
lancea in xii altitudine cubitorum, in cuius stipitis summitate arbor
ipsa mirabilis latitudinis se diffundebat in ramos qui totum ipsum
atrium longa circumfusione tegebant. Erant enim rami ipsi
partim ex auro et partim ex argento compositi, sic eorum folia, sic f
lores eorum, dum in multa diuersitate gemmarum eorum fructus
editi radiarent.

Torna all'inizio