Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 355


cellulas distendere dulci nectare moliuntur, cum
melle redeuntium onera suscipiunt et componunt,
et velut cum jam examinis agmine congregato,
de dignitate apis ignavia pecora stimulis
pungentibus arcent a praesepio et expellunt.
Mulieres ad haec obsequiosae, quoties redeunt
cum oneribus, dicunt viris: "Durate, viri, operibus,
et tutamini civitatis insistite, et vosmetipsos
rebus ipsis conservate, dabit enim Dominus
iis finem". Ex civibus ergo nullus circum muros
vacat, nullus stat segnis, sed singuli singulorum
officiorum suscipiunt ministeria, et laborant:
una unius manus ad lapidem, ad telum alia se
convertit, altera tela jactat hostibus, haec murorum
addit aliquid instructioni, sinistra lapides
et cementa componit, defensioni vero dextera
pervigilans gladio muros insurgentes tutatur
et lancea. Verum quia Messanenses vehementissime
dubitabant, ne montes qui sunt super civitatem,
vallibus mediis ad exercitum, per quos
patet proclivius sine tuitione descensus, et regiae
congregatio multitudinis occuparet, et sic statim
terra sine civium resistentia perderetur,
montem, qui dicitur Capperina, studio summo
fortificant, trabibusque circumdant, et muniunt
in girum latera fossa, montem ac ipsum per sufficientem
arceriorum et balistrariorum numerum,
adhibita circa haec omni diligentia, faciunt
custodiri.
CAP. V
Rex Carolus castro Milatio potitur.
Cumque rex videret, quod ad expugnationem
obsessae terrae non sufficeret suorum quotidianus
insultus, et quod multi ex suis insultando
peribant intrinsecorum jactibus ex missilibus
balistrarum, mandavit fieri machinam, seu trabuccum
immane, ipsumque collocari facit in colle
fratrum Praedicatorum, per quem quidquid
fiebat intrinsecus per cives tamquam per altum
spectaculum cernebatur. Et contra Messanenses
statim carpentant aliam machinam in oppositum
regii trabucchi, cum qua in obsidentes
rejactant jactatos lapides contra eos. Sed ut rex,
qui frequenter post haec iracundo calore fervescens
dicebat: "venit jam Messanae summa dies,
venit eorum tempus inevitabile, quo peribunt",
posset eos confundere latius et damno afficere graviori,
mittit apud castrum Milatii quandam
quantitatem tritarum, quingentos equites, et
mille pedites bellicosos quorum duces erant comes
Guido de Monforte, Guillelmus Standardus,
et Petrus Rubeus de Calabria comes Cathonae.
Messanenses sane, qui per omnem modum nitebantur,
quantum poterant, se tutari, mittunt
illuc comitivam trecentorum equitum, qui regiae
gentis praedictae impendiant descensum ad
terram, et post hos quosdam balistrarios ituros

Torna all'inizio