que tibi sub dubio ostendet Fortuna favore.
Nanque ego, missa Deo, quamvis tu multa videbis
ambigua in primis ipsamque minantia mortem,
nuncio venturos summa cum laude triumphos,
imperium sceptrumque tibi: quam protinus armis
impiger ascendes ducesque ad sidera nomen
preclara virtute tuum. Tuque, optime Cesar,
expedias, fractis concede piacula rebus! ».
Postquam igitur virgo monstravit singula regi
magnanimo gessit quondam quae Teucer in urbe,
addidit hanc celi pulsantem sidera vocem:
« Alfonse, Alfonse! »; atque his ictus vocibus ether
excitat a somno regem, qui, visa per ipsos
expediens somnos, corpus regale repente
excipit a stratis. Obscure candida nocti
successit properata dies et lumina mundo
dat Phebus; subeunt mortalia pectora cure.
Protinus accitos equites proceresque ducesque
prestantesque omnes animi virtute Quirites
invictus bello princeps animosus in unum
collocat atque illis animi secreta resolvit.
|
70
75
80
85
|