Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 85


INCIPIT LIBER TERTIVS
III 1 (III 1) Incipiant igitur huius tertii libri seriem Iohannes et
Iohannes, Baptista scilicet et euangelista, euangelico texere stilo.
Ostendat quapropter agnum dei, qui tollit peccatum mundi, Iohannes
Baptista digito, qui in testimonium uenit, ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Doceat nimirum
euangelista Iohannes ubi aut quando uel quomodo, quatenus
non humanae adinuentionis studio sed sincerissimo diuinae inspirationis
exigente maiesterio ortodoxae prorsus fidei regulares inlustrius
informetur censura. Iohannes quidem testimonium perhibuit
dicens: Ego baptizo in aqua. Medius autem uestrum stetitquem uos
nescitis. Ipse est qui post me uenturus est, qui ante me factus est, cuius
ego non sum dignus ut soluam eius corrigiam calciamenti. Haec
ait
euangelista in Bethania facta sunt trans Iordanen, ubi erat Iohannes
baptizans. Altera die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et dicit:
Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et iterum testimonium
perhibuit Iohannes dicens, quia uidi spiritum discendentem quasi
columbam de caelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum sed
qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: superquem uideris
spiritum discendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat
in spiritu sancto. Et ego uidi et testimonium perhibui, quia hic est
filius dei. Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo,
et respiciens Iesum ambulantem dicit: Ecce agnus dei.
Et rursus:
Illum oportet ait crescere, me autem minui. Qui desursum uenit, supra
omnes est. Qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de
caelo uenit, supra omnes est. Et quod uidit et audiuit, hoc testatur.

III 2 (III 2) Ecce et ubi et quando et quomodo Iohannes igitur
et agnum dei articulatim ostendit, qui ex eo agnus, quoniam filius
hominis est, et eundem agnum filiumque hominis uerum dei
confessus est filium. Plus nimirum quam propheta confitetur se ab
eo, hoc est a sanctae trinitatis mysterio, esse edoctum, qui misit
illum in aqua baptizare, ipsum esse filium dei uerum, qui baptizat
in spiritu sancto, superquem spiritus sanctus discendit et permansit,

Torna all'inizio