Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 104


laxiorem, Agamenon rex circa sui regiminis curam diligentiam
studiosam exercens vniuersos Grecos ad quos preda capta
peruenerat de rebus et spoliis Troyanorum ex duobus castris ipsis
ad se uenire mandauit et ut omnia que ceperant ex predicta preda
secum afferrent. Qui statim, audito ducis eorum precepto, omnem
obedienciam obseruantes cum omnibus rebus captis ab eis coram
ipso [s]celeriter accesserunt, secum ex predicta preda vniuersa capta
fideliter in presencia dicti regis Agamenonis deferentes. De quibus
per eundem regem distributionibus factis equis, ea vnicuique distribuit
secundum merita et qualitates eorum qui ad obtinendam uictoriam
castrorum ipsorum mortem et uulnera non uitarunt. Peractis
igitur predictis equis portionibus, ut dictum est, inter homines
bellicosos, idem rex uoce preconia iussit mandari vt vniuersi reges,
duces Grecorum, et principes, sequentis diei aurora surgente, cum
aliis maioribus exercitus ipsorum in eadem planicie conuenirent, vbi
idem rex celebrare generale colloquium intendebat.
Diei sequentis igitur mane facto, omnes reges Grecorum, principes,
duces, et maiores exercitus eorundem in predicta planicie satis
ylariter conuenerunt et, eis commodis sessionibus collocatis, Agamenon
predictus rex, sua dextra et oris iussu taciturnitatis dictato
silencio, inter eos talis prorupit in uerba sermonis: "Amici reges,
duces, et principes, et quicunque maiores qui in presentis congregacionis
circulo conuenimus necessaria causa dictante, satis est per
longas et vniuersas mundi partes potencie nostre fortitudo precognita,
cum magnitudinem uirium nostrarum mundus passim predicet
vniuersus. Grata tamen et accepta est diis nostris illa potencia que
superbia caret et ceruicose elacionis uicia non cognouit. Notum est
enim omnibus quanta mala ex superbie elatione perueniunt et ipsi
dii mirabili resistunt oppositione superbis. Superbi enim amicos
non habent et vndecunque sibi aggregant inimicos. Nam et si superbo
quis efficiatur amicus, multis oportet quod inimicus existat.
Superbie igitur uicium in nostris negociis et specialiter in presenti,
quantuncunque possumus, execremur, ut sola rectitudinis et
iusticie linea facta nostra perfulgeant et contra nos aliquis de
superbie uicio non inpingat. Nostis enim nos in magna parte
nostre potencie ad obtinendam uindictam de iniuriis nobis illatis

Torna all'inizio