Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 932


4. SED CONTRA, videtur quod debeant esse plus quam decem. Ubicumque enim
contingit esse peccatum in opere, contingit esse peccatum et in interiori concupiscentia:
quia consensus in peccatum, peccatum est. Sed furtum et moechia prohibentur
diversis praeceptis quantum ad actum et quantum ad concupiscentiam.
Ergo eadem ratione et alia peccata debuerunt duplicibus praeceptis prohiberi.
Praeterea, ut in 2 lib., distinct. 42, dicit Magister, tribus modis aliquis peccat:
scilicet in Deum, in proximum, in seipsum. Cum ergo quaedam praecepta ordinentur
contra peccatum in Deum, quaedam vero contra peccatum in proximum;
videtur etiam quod quaedam debuerunt ordinari contra peccatum in seipsum.
Praeterea, secundum Philosophum in 2 Ethic., intentio legislatoris
est ad virtutem cives inducere; unde et de singulis virtutibus aliquid lex praecipit,
sicut patet in 5 Ethic. Sed multo plures virtutes sunt quam decem.
Ergo debent esse plura praecepta.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod praecepta male ordinentur. Quia, sicut Gregorius
dicit, ex visibilibus in amorem invisibilium rapimur. Sed praecepta secundae
tabulae ordinant ad dilectionem proximi, quem videmus; praecepta vero primae
tabulae ad dilectionem Dei, qui invisibilis est. Ergo praecepta secundae tabulae
prius poni debuerunt.
2. Praeterea, prius est aliquid in corde quam sit in executione operis. Sed praeceptum
tertium primae tabulae videtur ad cor pertinere, praeceptum vero
secundum ad opus interius, primum autem ad opus exterius, quia ad actus
latriae pertinet. Ergo inconvenienter ordinantur.
3. Praeterea, secundum Boetium, prius extirpanda sunt
vitia quam inserantur virtutes. Sed praecepta negativa ordinantur ad extirpationem
vitiorum, affirmativa autem ad habendas virtutes. Ergo in secunda tabula
praeceptum affirmativum non debuit esse primum, sed ultimum.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum intentio legislatoris
sit ad virtutes homines inducere, quibus legem tradit, oportet quod illo modo in
assignandis praeceptis legis utatur, qui competat viae ad virtutem; quae quidem
est ut ex his quae magis in promptu sunt, in difficiliora tendatur; sicut etiam in
disciplinis ex magis notis in minus nota proceditur. Et ideo legislator in istis
decem praeceptis, quae sunt quasi prima legis initia, illa prohibuit vel praecepit,
quae primo occurrunt facienda vel dimittenda eunti ad virtutem; et ex his

Torna all'inizio