Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 124


leo: Qualis est virtus eius aut que discretio eius? Et respondit
D[imna]: Non habet virtutem neque potentiam. Et iam
accedens ad ipsum, temptaui mouere ipsum suauiter, ac ipse
tamen nihil poterat. Dixit leo: Nequaquam decipiatur cor
tuum circa hoc, licet tibi videatur impotens; ventus enim
fortis non diruit fenum agri, diruit tamen et frangit magnas
arbores et edificia excelsa. Sic sunt veri potentes et homines
magne fortitudinis: non ostendunt suam potentiam, nisi sibi
inuicem et sibi similibus, non autem debilibus et non habentibus
fortitudinem. Dixit ei D[imna]: Nequaquam perturbetur
rex ab ipso, nec subintret ex eo timor in animo suo, quod si
placuerit regi, ipsum ad te ducam, donec tibi famuletur, et
vt tuis obediat mandatis faciam. Et audiens hoc, leo gauisus
est, et dixit ei: Vade.
Et exurgens D[imna] iuit ad Senasbam et ait ei vultu
fauorabili et absque timore: Leo misit me ad te vt venias ad
ipsum, et precepit vt festines suo mandato obedire; quoniam
remittet tibi peccatum quod commisisti, quia iam tanto tempore
eum non visitasti. Quod si neglexeris circa hoc nec intendis
ad eum venire, reddatur ei responsum. Dixit ei Senesba:
Quis est iste qui misit te ad me? Respondit D[imna]:
Rex est omnium ferarum. Timens autem Senesba dixit D[imne]:
Si mihi in fide promiseris quod non adueniat mihi malum
super hoc, veniam tecum. Cui D[imna] prestitit iuramentum
in fide, et ille credidit in ipsum. Iuit autem D[imna] cum Senesba
et accesserunt ad leonem. Et interrogauit leo Senesbe,
et ei ad placitum suum locutus est. Et ait ei: Quomodo venisti
ad illum locum? vel quid fuit illud quod ad hoc desertum
te adduxit? Cui Senesba omnia sua accidentia a principio
vsque ad finem dixit. Ait leo Senesbe: Morare nobiscum et
ne timeas, quoniam honorifice te tenebo et beneficiam tibi.
Et ipsum Senesba salutauit et regracians est ei. Et permansit

Torna all'inizio