Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 589


VI. De Gaio Gallicula et de Herode tetrarcha, qui occidi fecit
Iohannem Baptistam, et de gestis, que fecit et fuerunt suo tempore.


Anno ab incarnatione Domini XXXVIII. Gaius Gallicula regnavit apud Romanos an. IIII,
men. X. Hic fuit sceleratissimus. Nam cum sororibus suis stupra commissit, post eas exilio condempnavit.
Hic anno primo imperii sui Agrippam, id est Herodem, de vinculis liberavit et Iudee
regem instituit; qui apud Iudeos regnavit an. VII. Herodem vero tetrarcham apud Lugdunum exilio
condempnavit, ubi cum Herodiade adultera extrema mortuus est egestate; puellam, que capud Iohannis
petiit, vivam transglutivit. Anno ab incarnatione Domini XXXVIlI, anno XVII. vel
secundum quosdam XVI. imperii Tyberii Cesaris Herodes tetrarcha iussit decolari Iohannem Baptistam;
capud datum est puelle in disco, et humatum est corpus in Ierosolimis; discipuli sepellierunt in
Sebaste; audivit autem Herodes famam de Iesu et dubitabat, an esset Iohannes, qui resurrexisset a
mortuis, et querebant eum videre. Tempore Gaii Gallicule Poncius vero Pilatus incidens
in multas calamitates, demum se propria manu occidit. Gaius Gallicula iussit in templo et synagogis
Iudeorum et suas et Iovis ymagines erigi et se dominum vocari.

VII. De Gaio Gallicula, qui relaxavit Herodem de vinculis, et de
morte beati Iohannis Baptiste, et de gestis, que fecit et fuerunt
suo tempore.


Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi XLIII. Claudius patruus Drusi, qui apud
Magunciam sepultus est, regnavit apud Romanos an. XIIII, men. VII, di. XXVIII. Hic de Britanis
triumphavit et Orcades insulas Romano adiunxit imperio. Rex Agrippa alio nomine dictus est
Herodes occidit Iacobum fratrem Iohannis gladio. Sed hic qui eum optulerat ad martyrium capite
punitus est, quia confessus se esse Christianum; Petrum quoque misit in carcerem, sed angelus Domini
eripuit eum de manibus Herodis. Anno IIII. descendens Herodes vel Agrippa in Cesaream, sedens
pro tribunali gloriabatur; et post mortem inter deos relatus est et divus appellatus. Cuius temporibus
descriptione facta Rome LXVIII centena XLIIII milia, alibi dicitur sexies mille milia DCCCCXLI
milia, hominum inventa sunt; eiusque temporibus XXX milia virorum in die pasce constipatione
populi in foribus templi necantur, ut dies festi converteretur in luctum. Anno VI. Claudii tanta
fames fuit Rome, quod imperator vix furore plebis evasit. Post hec Claudius patri Agrippe filium
Agrippam substituit in regnum Iudeorum, et regnavit apud Iudeos an. XXXVI. Eodem tempore
Felix quendam Egyptium, falsum prophetam, qui multa milia virorum congregaverat, ut irruerent
in Ierusalem, de quo Actus apostolorum faciunt mentionem, in fugam convertit; cum itaque Paulus
coram Felice fuerit accusatus, Felix liberam concessit ei custodiam; anno VIIII. Iudeos tumultuantes
Roma eiecit.

VIII. De Nerone imperatore, qui multa mala fecit et fieri fecit suo
tempore, quia interfecit matrem, amittam et uxorem, fratrem et
magistrum suum Senecam; et de morte beati Iacobi, Marci, Petri
et Pauli et Lucani et aliis gestis.


Anno ab incarnatione Domini LVlII Nero apud Romanos regnavit an. XIII et men. VII,
di. XXVIII. Hic fuit similis Gallicule avo suo et eo peior, quia matrem, amittam, uxorem, fratrem
et magistruum suum Senecam occidit, qui fuit de civitate Cordubensi, patruum Lucani; et civitatem
incendit ad similitudinem ardentis Troie videret; in re militari nil ausus fere Britaniam perdidit
et Armeniam. Qui tante fuit luxurie, ut retibus aureis et funibus purpureis piscaretur; Rome
termas edificavit. Anno VII. imperii Neronis Iacobus frater Domini, Ierosolimitanus episcopus, de
pinaculo templi pertica fulonis iactatus et mortuus est.Anno secundo imperii sui Festum Felici

Torna all'inizio