EPISTOLA YSTORIOGRAFI AD ARCHIPRESBYTERUM MISSA
Cunctarum virtutum documentis imbuto, multarumque scientiarum peritia fulto, divinoque
magisterio religiose edocto L. sanctae Mediolanensis ecclesiae in regimen archipresbyteratus
assumpto, nec non Deo et hominibus caro, L. omnium minimus tuorum servus,
huius vitae felicitate bonorum et aeterni regni consortio perfrui angelorum. Caritatis ac
diligentiae tuae amorem sedule reminiscens, quem super ecclesiam Ambrosianam et eius
clerum ut filium habuisti et semper Deo annuente habebis, solicitaeque paternitatis vestrae
reverentiam curiose prospiciens, corporis mei animus multis quassatus tribulationibus, e
quibus tota fere Italia pseudoprophetis per detestabilem ypocrisim circumcurrentibus maculata
est, Dei ignis calore accensus quasi gravi e sompno excitatus sum. Propterea cogitans,
si operibus saecularibus aut cultibus divinis studiose vacarem, aut fortia facta et
magnifica quae nostris temporibus acta sunt enarrem, aut inter cetera tribulationes quas
clerus Ambrosianus a perfidis civibus et malis sacerdotibus ipsos adhortantibus passus est,
narrare cogitavi. Itaque meditatus in quibus animi mei ingenium exercere valeam, hanc
vitam et miseram per silentium transcurrere nolens, crebris ac magnis ystoriis undique
circumvolantibus, ductus patriae atque civitatis meae amore, nec non et cleri eiusdem
diligentiam, ultra omnes ystorias gesta archiepiscoporum quae super imperatores apud
Deum et homines detestabiles acta sunt, et tribulationes, atque earumdem dissensiones quae
per pseudoprophetas non huius urbis natos peracta sunt, stilo humili perscribere deliberavi.
Igitur quamplurimi qui ordinis ecclesiastici falsis praedicationibus esse videbantur, actibus
vero misere hypocrisim sedule insistentes, ut lupi rapaces sese sub ovina pelle tegentes,
dimissis plebibus ac ruptis canonibus, et alii multi misterio Romano edocti, honoris sanctae
Ambrosianae ecclesiae lividi, quasi tirampni nullam ordini Ambrosiano reverentiam impendentes,
urbem Mediolanensium fascinatis laicis ac zizaniis superseminatis Antichristi facetiis
incubuerunt; quorum namque vitio ecclesia Ambrosiana multorum sacerdotum ac levitarum
plurimorumque sacerdotum sapientum ordinis utriusque quondam exaltata et ornata
eloquentiis, ad nihilum tam ministerio quam in personis funditus attrita et conculcata est.
Enim quod olim Romani pontifices et cardinales huic sancto mysterio aemuli multo sudore
patrare non potuerunt, falsis catharis ordinem ipsum conturbantibus, in tantum attriverunt,
ut ultra nec esset spes mysterii nec ordinis restaurandi, multo peius quam in sermone
sancti Eusebii olim dicens apparuit: “Periit haec civitas, collapsa est ecclesia. Unde cum
propheta dicens plangam: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum,
plangens peccata populi mei. Uterini mei facti sunt inimici mei, iniuste spoliaverunt me,
ac gladiis inimicorum meorum animam meam inquirentibus immisericorditer me dederunt.”
Exinde lacrymis meis superhabundantibus cum sapiente quodam plangendo dicam:
“Carmina qui condam studio florente peregi
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae,
Et veris elegi fletibus ora rigant.”
Quamobrem, pater venerande, quamvis per multa tempora multis ac variis sim quassatus
doloribus, nostrae ecclesiae virtutum videns detrimentum, recordatus quod olim a malis
regibus detestandisque sacerdotibus passa sustinuit, qui dulcedine ordinis sanctae Ambrosianae
|
|