Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 29


exemplis, quam raram cum principibus virtutes ineant
societatem.
53 Quid? Vitia quam familiaria illis esse videntur!
Cogita primum quantum ira sit malum, quam atrox facinus,
quam crudele, quot eius exempla a regibus in 5
perniciem gentium edita. Non recito Sylle iussu quatuor
ob iram legiones civium uno edicto ferro absumptas,
non stragem Prenestinorum, non multa ab eo
in cives impetu ire facta. Transeo Alexandrum, qui
Clitonem senem familiarem in convivio lancea transfodit, 10
qui Lysimacum amicum leoni obiecit. Non recenseo
multorum rabiem, qui humanum sanguinem,
quia ore non poterant, oculis exauserunt. Hoc affermare
ausim, nullum tetrius malum, nullum scelestius,
nullum periculosius protulisse naturam. Atqui hec 15
pestis nefaria in regibus ac principibus precipue domicilium
collocavit. Puerulis sunt ad iracundiam faciliores.
Quicquid eorum animos offendit, scelestum iudicant,
nefas ducunt eorum cupiditatibus aut dictis contrairi.
Parvulo excitato vento, incenduntur ira ad hominum 20
cruciatus: fortune enim beneficio tumidi, cum appetitu
pro ratione utantur, etiam in rebus parvulis profundunt
iram. Nam comitem fortune felicis iracundiam
esse viri sapientes tradunt et magnam fortunam maiorem
iram testantur sequi. Periculosa ac turbulenta sunt 25
principum vitia, sed ira maiorem stragem edit facultati
rerum coniuncta.
54 Bene prestanterque scribit Seneca perire funditus
omnia, ubi quantum ira suadet, fortuna permittit.
Darius, Persarum rex, bellum adversus Scythas moturus, 30

Torna all'inizio