Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 109


vererer ne suspectus esse inciperem, ut in veneti nominis viros
celebrandos nimium propensus. Non igitur magis de eo ipso homine
meam expectate sententiam quam siquis quaerat quid de Leonardi
Iustiniani, eius aequalis summique oratoris, eruditione et
ingenio sentiam: elegantissimae eius orationes, Cymon Plutarchi et
Lucullus, quos ille ex graecis romanos fecit, ut alia eius ingenii
monumenta praeteream, facile declarant quid ille in communem
linguae usum afferre potuisset, si non ad rhythmos animum adiecisset,
quamquam in eo quoque genere non mediocrem consecutus
est laudem.

Torna all'inizio