Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 159

Tomus I


admoneri, quod vel satisfactionem Lombardorum,
per ipsum deberemus accipere vel treugas
pro Terrae Sanctae subsidio per quadriennium,
ut supra diximus, indictas observare Lombardis,
cum ab indictarum treugarum tempore
jam quadriennium excessisset, nos rem
tanti consilii, ad deliberationem nostrorum fidelium,
modico temporis spatio servassemus,
monitoribus ipsis, de approbatione legati
praedictie G. de monte Longo, fidelis nostri,
qui apud Mediolanenses interim
morabatur, inducias approbantibus supradictas,
prout haec omnia liquido Praelatorum
praefatorum testimonio approbantur, medio
tempore, nec voluntatis nostrae judicio,
nec fidelium nostrorum consiliis expectatis,
conceptum virus evomuit contra nos, prout
aliquorum relatio retulit ad depositionis sententiam
procedendo. Ha Deus! Ha crudelissime
pater et pontifex! Qui ut servum redimeres,
filium perdidisti, propter quod vestram et
omnium potentiam manuum exigimus
adiutricem, non quod ad propulsationem talis
iniuriae nobis nostra non sufficiant munimenta,
sed ut totus mundus agnoscat, quod
honor omnium tangitur, quicunque de corpore
secularium principum offendatur.

Torna all'inizio