Gerardus Falconarius: [Liber medicaminis]

222


Sagimen vetus, mel, apii semen in simul datur, et
sanatur.
17. Quando habet pediculos.
Carnem recentem in pulverem stercoris caprini cum suco
mentastri intinctam sibi tribue.
Item, argentum vivum, pulverem carbonis cum sputo
hominis confice, filum laneum intinctum sub assellas eius
liga, et moriuntur.
18. [Quando mori exstimatur.]
Quando infirmus est sicut estimetur mori, columbum
in arbore natum sibi tribue. Si bene digerit, vivet, si non
autem morietur.

Torna all'inizio