Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 514


Ad secundum dicendum, quod poenitentia omnia restituit; sed non oportet quod
aequalia.
Ad tertium dicendum, quod quantitas peccati non proportionatur gratiae quam
exclusit: quia parvum peccatum potest maximam caritatem expellere, sicut e
converso parva caritas dicitur maxima peccata delere, quia pendet ex conatu
hominis potius quam ex quantitate habitus.
Ad quartum dicendum, quod sicut ex praedictis patet, per priora merita merebatur
sibi tantam gloriam, quantam caritatem habebat. Sed ipse per peccatum
factus est alter, et non plenarie ad pristinum gradum restitutus: et ideo non plenarie
recipiet affectum priorum meritorum, nisi quantum ad praemium
accidentale, quod mensuratur actibus magis quam habitu caritatis.

Torna all'inizio