: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 453


§ 7. Cerevisia - Non sit acetosa cerevisia, sed bene clara,
De validis cocta granis satis ac veterata,
De qua potetur, stomachus non inde gravetur.
Grossos humores nutrit cerevisia, virces,
Praestat, et augmentat carnem, generatque cruorem,
Provocat urinam, ventrem quoque mollit et inflat.
§ 8. Coffaeum. - Impedit atque facit somnos, capitisque dolores
Tollere Coffaeum novit, stomachiquo vapores;
Urinare facit; crebro muliebria movit;
Hoc cape selectum validum, mediocriter ustum
§ 9. Acetum. -Infrigidat modicum, sed plus dessiccat acetum;
Emaciatque, melancholiam dat, sperma minorat,
Siccos infestet, nervos et pinguia siccat.
§ 10 Liquores e pomo et e piro. - Iam sua neustriaci iactent pira, pomaque campi
De quibus elicies mustum, calidosque liquores,
Quod si sorbebis pinguescis atque valebis.
§ 11. Medo. - O dulcis Medo, tibi pro dulcedine medo,
Pecus mundificat, ventrem tibi medo relaxat.
Art. 6. Ciborum natura ac vires. § 1. Cibi multum nutritivi. - Ova recentia, vina rubentia, pinguia iura,
Cum simila pura, naturae sunt valitura.
Nutrit ac impinguat triticum, lac, caseus infans,
Testiculi, porcina caro, cerebella, medullae,
Dulcia vina, cibus gustu iucundior, ova,
Sorbilia, maturae ficus, uvaeque recentes,
Pane novo, veteri vino, si possit haberi,
Carne frui iuvene, consulo, pisce sene-.
Caseus orbatus, panisque recens oculatus
Et pulli stulti, piscesque senes et adulti,
Et vinum saliens, hoc michi conveniens.
§ 2. Cibi nocivi - Persica, poma, pira, lac, caseus et caro salsa
Et caro cervina, leporina, bovina, caprina,
Haec melencholica sunt infirmis inimica
Est anserina caro salsa sicut est anatina.
Frixa nocent, elixa favent, assata coercent;




250




255




260




265




270




275




280
Torna all'inizio