Andreas Strumensis: Epistole

Pag 168


ei resisteret et quae dicebat fore vana diceret. Nam in paucis sic protinus
verbis conclusus est, ut retro turpiter rediret velociter. Quem cum sui
interrogassent quid egisset, ait: << Scitote aut ipsum non esse hominem aut
alterum fore qui ab eius loquitur ore >> . Haec omnia, quamvis non interfuisti,
Bonovisino narrante pleniter didicisti. Illud praeterea famosissimum
zelum quo haereticum quendam ab altari reppulit, cur non dixisti? Timuisti
forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur? Scito, carissime, quia dicta
factaque Arialdi, immo et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur istis pandamus, de illis vero
Salvatorem dicere audiamus: Sinite - inquit - eos, quia caeci sunt et
duces caecorum.
Transeunte ergo per maiorem ecclesiam cum fratribus
Arialdo Christi famulo, audivit quod in eadem hora quidam adulter et simoniacus
ad quoddam ipsius basilicae altare accesserat, ut se simularet ibi
canere missam. << Eamus - inquit - illuc >> . Ad quem cum pervenisset, ait:
<< Cum enim tu sis talis, quali ecclesiae valvae patere minime deberent, cur
sanctum altare praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere, quae
solummodo innocuis et castis sunt commissa, te fingere? Aufer te hinc
quantocius, putride! >> . Qui cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad
planetam misit eamque ab eius tergo extraxit et ipsum ab altari expulit.
Erant enim tunc in circuitu eiusdem ecclesiae causa negotiandi tam civiles
viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit et per forum querimoniam
fecit. Commoto itaque populo dimissisque negotiis ac fustibus elevatis,
per ostia irruunt ut ipsum quaerant et perimant. Ipse vero, sciens quae
ventura erant, non fugerat sed gradum ascenderat ibique populum expectabat.
Videntes ergo eum in gradu stantem sacraque manu innuentem, omnes
deponebant fustes et se ad audiendum parabant super ipsos innitentes.

Torna all'inizio