DE TELESIA.
In nomine Domini. Temporibus domni nostri viri gloriosi Grimoaldi,
summi ducis gentis Longobardorum, anno secundo gloriosi
ducatus eius, mense decembrio, per indiccione prima. Ideo-que ego Romano, filius quoddam Maioni, qui habitator sum in
Telesia, per mea bona voluntate et salute anime mee, offero in monasterio
beatissimi Sancti Vincencii, quod situm esse dinoscitur
<erga> fluvio Vulturno, ubi nunc, Deo auxiliante, domnus Iosue vene-rabilis
abbas regimen tenere videtur, omnes porciones meas, que esse
videntur in finibus Telesie tam, et per alia loca ubicumque nobis
pertinuerit habere, idest porcionem meam de casis cum curtis suis
extrinsecus, case, vinee et territoria, campi, silve, prata, culta vel in-culta,
tam in montibus quam in plano, peculia, de omnia et in omnibus
meam porcionem in predicto monasterio, pro redepmcione anime
mee offerui, et porcionem meam de casa in castello Telesino, qui
positus est in castello Meciano, iuxta posterulam, ut omnia in potestate
sint de predicto monasterio Sancti Vincencii in perpetuum.
DE CAIACIAS.
In nomine domini Dei salvatoris Iesu Christi. Octabo anno
principatus domni nostri Grimoal, Dei providencia, Beneventane,
|
|