fratres Predicatores ibi locum non habent, quia delectantur
et consolantur in magnis conventibus habitare potius quam in
parvis.
Quod frater Hugo libenter et plus habitabat in loco fratrum Minorum de
Areis.
In isto castro specialiter et plus habitabat frater Hugo. Et
erant ibi multi notarii et iudices atque medici et alii litterati,
qui diebus sollemnibus ad cameram fratris Hugonis conveniebant,
ut de doctrina abbatis Ioachim audirent ipsum loquentem
atque docentem et exponentem sacre Scripture misteria et predicentem
futura. Erat enim magnus Ioachíta et omnes libros abbatis
Ioachim de grossa littera habebat. Et interfui etiam ego
ipse isti doctrine, ut audirem fratrem Hugonem. Nam prius eram
edoctus et hanc doctrinam audieram, cum habitarem Pisis, a
quodam abbate de Ordine Floris, qui erat vetulus et sanctus homo,
et omnes libros suos a Ioachim editos in conventu Pisano sub
custodia collocaverat, timens ne imperator Fridericus monasterium
suum destrueret, quod erat inter Lucam et civitatem Pisanam,
per viam que vadit ad civitatem Lunensem. Credebat enim quod
in Friderico tunc temporis omnia essent complenda misteria, eo
quod cum Ecclesia discordiam habebat non modicam. Frater
vero Rodulfus de Saxonia, lector Pisanus, magnus logicus et magnus
theologus et magnus disputator, dimisso studio theologíe,
occasione illorum librorum abbatis Ioachim qui in domo nostra
repositi erant, factus est maximus Ioachíta.
De duobus Ioachitis qui predicebant regem Francie a Saracenis in ultramarinis
partibus capiendum.
Nam et postea, cum instaret primo passagium regis Francie
ad Terre Sancte succursum, et habitarem Pruvini, erant ibi duo
fratres totaliter Ioachíte, qui me totis nisibus ad doctrinam illam
|
|