Quem titulum cum legeret Cardinalis, ejus
facies illico est persusa ubertim profluentibus
lachrymis, et procedens ad cetera, cum pro
certo cognovisset, quod ibi Sanctus Clemens jaceret,
in laudibus prosilivit, incipiens: Te Deum
laudamus; quod Fratres cum jubilo cantaverunt,
et ad finem usque exultantibus Angelis,
et praesentibus Martyribus Sanctis, ipsum
Te Deum laudamus modulizando perduxerunt.
Quod factum vicinos latere non poterat, sed
ad hoc spectaculum omnis sexus occurrit; et
tanta fuit hominum multitudo, ut arenae maris
posset aequari.
Cum autem coram cunctis singillatim membra
Beati Viri nec unum os deesse conspicerent,
invenerunt etiam de carne Beati Petri, et
unum de dentibus Sancti Pauli; Titulum etiam ad
confirmandam veritatem scriptum similibus literis:
Hic dens est de dentibus Samcti Pauli, qui
fuit raptus usque ad tertium Coelum; et audivit
arcana verba, quae non licet homini loqui.
Caro vero Beati Petri ita mollis effecta erat, quasi
lana munda, et quando constrinxit eam Cardinalis
cum manu dextera, videbantur sibi
quasi nihil esset in palma; quando aperiebatur
ipsa manus caro revertebitur ad quantitatem,
quam habuetat antea. Videns autem Cardinalis
magna mirabilia Dei, credidit quod prius
non credebat, esse videlicet ibi Beatum Clementem
corporaliter, et in virtute spiritualiter, et remeans
retulit quae viderat summo Pontifici,
Domno videlicet Papae Paschali, et omnibus
Concardinalibus suis, qui unanimiter reddiderunt
gratias Salvatori, qui non frustratus
fuerat Italiam Romano Pontifice, Sancto scilicet
Clemente reverendo Martyre.
1104.
Facta est igitur haec ostensio pretiosissimi
corporis gloriosi Pontificis et Martyris Christi
Clementis, post sestum ejusdem altera die,
idest octavo Calendas Decembris, anno Dominicae
Incarnationis millesimo centesimo quar¬o,
Indictione decima tertia, a conditione vero
Monasterii Casauriensis…………..
Elevatio corporis Sancti Clementis.
Abbas vero Grimoaldus ultra modum laetus
affectu, quia certus erat inde unde
multorum dubitatio eum aliquantulum dubitare
compellebat, constructum altare, et in die
statuta coram maxima multitudine convocato
Episcopo Valvensi, nomine Gualterio, qui
supradicto Domno Johanni Episcopo, et
Piscariensi Abbati, in Pontificatu successerat,
cujus Domni Johannis Episcopi et Abbatis
obitus inscribitur octavo Idus Augusti, collocavit
idem Praesul Gualterius in eodem altari
Sacrosanctum Corpus Clementis Papae et Martyris
integrum totum, sicut traditum fuerat
Ludovico Imperatori, excepta una particula,
quae ad recordationem, posterorum, et certitudinem
praesentium, et remedium aegrotantium,
quae etiam conservatur in locello argenteo,
in quo honorifice custoditur, et quoties
necessitas ingruit, trahitur non sine remedio.
1105.
Postquam altare fuit clausum, et bene signatum
plumbo et ferro, dedicavit illud praefatus
Episcopus, jussu Grimoaldi Abbatis, quinto
decimo Calendas Novembris, anno ab Incar¬natione
Domini millesimo centesimo quinto.
|
|