Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 17


sicut igitur magis expedit sagittatorem signum percipere
quam sagitta, eo quod sit sagittae director: sic magis
expedit regiam maiestatem felicitatem, et finem cognoscere
quam populum, eo quod sit populi directiva.
Quod non deceat regiam maiestatem, suam felicitatem
ponere in voluptatibus.
Cap. VI.

Vulgus communiter non percipit, nisi delectationes
sensibiles: et inde est quod communi nomine (ut
communiter ponitur) solas delectationes maxime sensibiles,
cuiusmodi sunt delectationes, tactus, et gustus, absolute
appellamus voluptates, et delectationes, cum tamen
(simpliciter loquendo) delectationes intelligibiles, et
spirituales sine comparatione sint potiores, et excellentiores,
quam voluptates sensibiles. In huiusmodi autem
voluptatibus sensibilibus non esse felicitatem ponendam.
triplici via venari possumus. Quantum enim ad praesens
spectat, felicitas tria importare videtur. Felicitas enim
dicit perfectum, et per se sufficiens bonum. Nam tunc
dicimus aliquem esse felicem, quando assecutus est id,
in quo consistit suum perfectum bonum. Unde Philosophus
I. Ethicorum describens felicitatem, ait, Felicitas
est finis operatorum, et perfectum, et per se suffuciens bonum.
Ex hoc autem primo sequitur secundum, videlicet,
quod felicitas sit aliquid secundum rationem, et ut
ratio dictat. Cum enim bona secundum rationem, et secundum
intellectum sint bona simpliciter, et perfecte,
bona vero secundum sensum sint bona secundum quid,
et ut nunc, si felicitas ponitur esse perfectum bonum,
oportet quod sit bonum secundum intellectum, et rationem:
vel (quod idem est) oportet quod sit tale bonum,
quale recta ratio prosequendi iudicet. Ex his autem sequitur

Torna all'inizio