Aprilis duro carcere est affectus et non modicis catenis adstrictus. Iidem quoque malitiosi
cogitabant, quomodo possent ei vitam eripere, nec tamen volebant cognosci, eorum
ingenio hoc factum fuisse. Cumque tot angustiis astrictus solam mortem exspectaret, in
vigilia sancti pontificis Anselmi arrepto somno visum sibi est, sanctissimum praesulem ante
se deambulare habitu, quo adhuc in carnea solebat incedere. Ad quem mox exclamans,
inquit: Sancte Anselme, quam apte, quam utiliter servivi multoties; servitium meum te bene
remuneratum promisisti mihi persaepe. Ecce aerumpnas meas respice, et quia vales, subsidium
affer. Et quoniam nequaquam deceptus es, promissiones tuas nunc adimple, nunquam
convenientius mihi, quam nunc, potuisti rependere mei servitii munus. Saltem ecclesiae me
restitue, quam intrare me prohibent. Ad quem piissimus Dei pontifex inquit: Ne timeas,
ecclesiae te ego restituam. Mox visum est sibi, in ecclesiam quandam se ab eo deduci et
signari et benedici. Cui mox: Ecce ecclesiae restitutus es, dixit. Ad quem homo ille: Me
redditum, inquit, ecclesiae, satis gaudeo. Sed adhuc auxilium tuum, domine, imploro. Quem
sanctus pontifex pie consolans ait: Ab hodie octavo die et cultrum meum tibi mittam, et
necessarium auxilium impendam. Itaque die octavo occurrente venit ad eum quidam Reginae
civitatis ante incognitus, acutissimam limam deferens secum. Qua data videntibus
cunctis, nec contradicentibus qui aderant custodibus, compedes et catenas rescidit velociter.
Dubitante vero eo pro custodibus exire, subito sanctissimus confessor advenit, atque visa
est domna Mathilda advenisse, multitudine homimun subsequente, cui cum diceret: Quid
exspectas exire? ne differas; surge confidenter; surrexit videntibus custodibus et exivit
illaesus.
83. Praesentis narrationis miraculum est nobis notificatum sub multorum audientia,
narrante et contestante eadem cui hoc contigit, femina. Aestatis tempore nuper praeteritae
quaedam femina de Ripalta ad laborem mendicarum in campos ex more exierat,
suam secum ducens filiolam. Eo vero tempore luporum pestis adeo increverat, quod etiam
a conspectu parentum pueros rapere non formidabant. Cumque, ut dixi, in campis existeret
lupus repente filiam sibi surripuit. Ut autem misera mater dilaniatam a fera deportari
vidit filiam, quibus valebat vocibus sanctissimum interpellabat Anselmum, ut sibi et miserae
filiae ferret subsidium. Mox piissimi praesulis invocato nomine, rabida illa fera ab ore
proiecit puellam, tamen non audens tangere et a longe prospiciens eam. Mater vero
anxia, confisa tamen de sanctissimi confessoris subsidio festinavit ad adiuvandam filiam.
Quam cum deduceret, lupus sequebatur utramque. Sancti itaque praesulis clamitans saepe
subsidium, tandem ferae illius fames est refraenata, et utraque femina ab illius morsibus
liberata.
84. Quod praesentes vidimus, nequaquam silentio praetereundum duximus. Mulier
quaedam cruribus sub se retortis contracta, manibus et natibus totum corpus gestabat.
Haec diu sancti pontificis postulans praesidium, erecta est ad venerandum tumulum: quam
ante eleemosynis sustentatam novimus et complures ex nostris civibus.
Praesens adhuc est nobiscum filius archipresbyteri de Colurnio, Ubaldus nomine,
qui retulit et saepe interrogatus itidem refert huius rei narrationem. Hic cum in nostra
civitate artis grammaticae vacabat studio, nullam devotionem, nullam reverentiam sancto
confessori exhibens, illius sanctis detrahebat virtutibus. Die vero quadam vehementi capitis
dolore arreptus, ac credens, se pro dolore iam morti proximum, invocabat sancti pontificis
auxilium, promittens se liberatum deinde fore credulum et eius virtutum praedicaturum
gloriam, sicut de eo ante perverse locutus fuerat. Fatigatus itaque nocte tota circa
matutini temporis horas leni sopore correptus, in somnis vidit sanctum Dei famulum capiti
manum imponere et se benedicere sanctae crucis signaculo. Qua visione praeterita, evigilans
cognovit se liberatum illius doloris molestia.
In die ascensionis nuper praeteritae quaedam femina de Godi, Richilda nomine,
compluribus nota, per integrum annum et eo amplius, quantum est ab Epiphania. . . . . .
Caetera desiderantur.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|