es producentibus eys pro es , ut "Antiphateys" pro "Antiphates".
133 In x desinentia, si a uerbis sint in go desinentibus, ablata x
additur gis , ut "grego, grex, gregis", "rego, rex, regis", "lego, lex, legis".
134 "Coniunx" uero, a "coniungo", n amittit causa differentie,
"coniugis"; "frux" etiam, a "PHRYGO", "frugis" fecit ("frux" pro "frugi").
135 Alia uero omnia Latina ablata x additur cis , ut "fallax, fallacis",
"lux, lucis", "nex, necis", "uox, uocis", "fornix, fornicis". 136 Excipiuntur
"nix, niuis" (et "ninguis" antique), "suppellex, suppellectilis",
"senex, senis" (et "senecis" antique), "nox, noctis". 137
Greca uero illam seruant consonantem ante is , quam apud Grecos
habent ante os , ut "ONIX, ONICHOS, onix, onicis", SPHIGX,
SPHIGGOS, Sphinx, Sphingis". 138 Composita simplicium declinationem
sequuntur: "pernox, pernoctis", "exlex, exlegis". 139 Nota
uero quod, si e correptam habeant ante x , si non sunt monosillaba
mutant e in i correptam, ut "apex, apicis", "remex, remigis".
|
|