cipibus suis in tempore illo. «Et fecerunt» inquit «sibi fontes 
et sacrarium in nomine ipsius, et deos nostros igni tradiderunt!». 
Quo audito, Turgius et Leontius ira magna repleti et cum furore 
nimio, miserunt ministros suos, ut ubi homines Dei inuenirent, 
uinculatos adducerent ante eos. 
Et exierunt ministri, et uenerunt in domum cuiusdam Sincletae, 
Christianissimae feminae, et inuenerunt in ea Habundium diaconem 
et Carpoforum presbyterum: et apprehenderunt eos et uinctos 
duxerunt ante Turgium et Leontium. Qui dixerunt: «Vos estis, 
qui destruxistis templa deorum nostrorum, et igni eos tradidistis, 
et replestis doctrina uestra populum <de> homine mortuo, qui in 
ligno crucifixus est?». Cui Carpoforus presbyter respondit: 
«Mortui sunt dii uestri, et qui nec se nec uos saluos facere possunt, 
nec semetipsos ab igne liberare possunt. Qui sunt lapides et 
ligna et eramentum et fictiles, qui finctos habent oculos et non uidebunt; 
aures habent, et non audient; pedes habent, et non ambulabunt; 
non clamabunt in gutture suo: neque enim est in eis spiritus. 
Ego autem numquam audiui plures deos, nisi Patrem et Filium 
et Spiritum Sanctum; qui tres pueros de camino ignis liberauit, ipse 
est Deus uiuorum et mortuorum, qui reddet unicuique secun-
  |  
  |