habent ad principem, cui bonitas, et regimen ad alios se
extendit. Sicut ergo in principe magis manifestatur perfectio
bonitatis, quam in aliis: sic ex Iustitia magis manifestatur
perfectio bonitatis, quam ex aliis virtutibus moralibus.
Decet ergo reges et principes esse iustos, tum
quia debent esse regula agendorum, tum quia Iustitia est
praeclara virtus, tum etiam quia ex ea manifestatur perfectio
bonitatis. Quarto hoc decet reges, et principes
ex magnitudine malitiae, quae ex iniustitia consurgit. Nam
(ut dicitur 5. Ethicor.) sicut melior est qui non solum
est bonus in se, sed etiam bonitas sua se extendit ad alios:
sic peior est, qui non solum malus est in se, sed etiam malitia
sua se extendit ad alios: et quantum ad plures se extendit
malitia eius, tanto peior existit. Tanto igitur summopere
studere debent reges, et principes ut servent Iustitiam,
et iniustitiam vitent: qunanto ex eorum Iustitia
potest consequi maius malum, et potest inferri pluribus
nocumentum. Esset autem ulterius declarandum, quomodo
reges, et principes possunt Iustitiam acquirere: et
quomodo debeant Iustitiam observare. Sed in tertio libro,
ubi agetur quomodo Regnum iuste regi debeat,
plenius ostendetur.
Quid est Fortitudo, et circa quae habet esse, et
quomodo possumus nos ipsos fortes facere.
Cap. XIII.
Quia circa quodcunque contingit peccare, et bene agere,
oportet dare virtutem aliquam, per quam regulentur
in agendo. Cum igitur circa timores, et audacias
contingat aliquem se habere recte, et non recte, oportet
dare virtutem aliquam circa timores, et audacias.
Accidit enim aliquos timere timenda, et non timenda.
Sunt enim aliqui adeo pavidi, quod circunstantes muros timent.
|
|