DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Dum tam copiosam omnipotens Deus suae benignitatis humano generi crebro
irrogat misericordiam, valde admirandum est, quid retribui eius potentiae divinae aut
quod carminum laudes longanimitatis ipsius humana fragilitas referre valeat. Quod
quidem nos tanto eius relevati beneficio – licet meritis nequaquam suffragantibus
nostri eius potentiae melodicas persolvendum grates – tamen iuxta psalmigravi monita
“calicem salutaris accipiam et nomen Domini incessanter invocabo” inquiens: “Magnus
es, Domine, et magna opera tua”; “magnificat namque anima mea Dominum”, caro et
lingua benedicit, quoniam respiciens respexit super humilitatem nostram et ad tam
precipuum pontificale culmen, non nostris persequentibus meritis, provexit.
Quam ob rem, dum eo dignante mediator Dei et hominum, speculator animarum
institutus sum, commissa me apostularis cura provocat atque ortatur omnino et indesinenter
conpellit, salutem populi Dei pio studio procurare et pacem in cunctis
gentibus cum magna cordis constantia praedicare; quoniam profecto beatitudinis gratiam
promerentur, qui intrepide illam praedicare maluerint; scriptum quippe est: “Beati
pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur”, et rursum: “Quam speciosi pedes evangelizantium
pacem, evangelizantium bona”. Etenim, excellentissime fili et spiritalis compater,
quoniam Deus omnipotens ex utero matris tuae te predistinatum habens, ideo
te benedicens et in regem ungens, defensorem te et liberatorem sanctae suae ecclesiae
constituit, pro quo ea, quae, ad utilitatem ipsius sanctae Dei ecclesiae respiciunt, per hos
nostros apostolicos apices benignae excellentiae tuae deprecandum maturavimus.
Agnoscat siquidem excellentissima bonitas tua, quia coniungens ad limina apostolorum
excellentissimus filius noster, Desiderius rex, pacifice atque cum magna humilitate;
cum quo salutaria utrarumque parcium locuti sumus. Et pollicitus est nobis
restituere civitatem Imulas, ea videlicet ratione, ut nostros ad tuam excellentiam
dirigere debeamus missos, et suos hospites quos ibidem ad vos habere videtur recipere
debeat, et pacem cum eo confirmare studeatis. Unde petimus te, excellentissime
fili et spiritalis compater, ut iubeas ipsos ospites praedicto filio nostro, Desiderio
|
|