Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

862


non tradidit, quia non egit nisi de prima parte rethorice, scilicet
de inventione; secunda specialis, ut satisfaciat Herenio cognato suo,
cui scribit istos VI libros Rethorice nove.
Duodecimo queritur quid sit in rethorica modus agendi. Et dicendum,
quod modus agendi est in hoc libro maxime divisivus, exemplificativus
et descriptivus.
Tertiodecimo queritur quid sit rethorica secundum diffinitionem
vel saltem descriptionem. Et sciendum, quod rethorica est scientia
apposite loquendi ad persuasionem.
Etsi negotiis et cetera. Liber iste totalis dividitur in tres
partes, scilicet in prohemium dicendorum, in dicenda, in epylogationem
dicendorum. Prima hic: Etsi ; secunda ibi: Oratoris ; tertia
in fine sexti, ibi: Omnes rationes . Prima pars dividitur
<in> septem, quia primo duas excusationes pretendit: prima est inpedimentum
familiarium negotiorum; secunda philosophie otium, que
incipit: Et id ipsum . Secundo excusationes suas propter amicum
et cognatum (hoc est primum: videlicet postponit), ibi: Tamen
tua.
Tertio rationes tres enumerat, propter quas amico consentit.
Prima incipit ibi: Ne aut tua ; secunda ibi: Aut nos fugisse ; tertia
ibi: Et eo studiosius. Quarto tertie huius cause rationem reddit, ibi:
Non enim in se. Quinto Grecos rethores reprehendit dupliciter: primo
de arrogantia, ibi: Quas ob res ; secundo de malitia, ibi: Nam illi.
Sexto intentionem suam breviter comprehendit ubi tria facit: primo
sue puritatis intentionem ostendit, ibi: Nos autem ; secundo questum
et gloriam se non querere asserit, ibi: Non enim ; tertio hoc
dicit, quod hoc fecit, ut amico suo morem gerere posset, ibi: Sed
ut industria.
Septimo cognatum suum Herenium de duobus preambulis
ad hanc scientiam necessariis instituit: de assiduitate et arte
videlicet, ibi: Sed si te . Et hoc prohemium sit presentis lectionis.
Nunc autem accedamus ad litteram exponendam.
Etsi et cetera. Capitulum, quod hic ponitur, propheticum potius

Torna all'inizio