Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 156


Quae praedictarum passionum sunt priores,
et quae posteriores, et quem ordinem
habent adinvicem.
Cap. II.

Quia nullus bene seipsum regere potest, nisi sciat quae
passionem sunt fugiendae, et quae prosequende: et
quia in hoc primo libro determinare intendimus de regimine
sui, videndum est quot sunt passiones, et quem
ordinem habent adinvicem, et quae sunt magis principales,
et quae minus, et quomodo una passio reducitur ad
aliam: quia ex omnibus his magis innotescit nobis natura
ipsarum passionum, qua inspecta cognoscere possumus
quae sunt laudabiles, et quae sunt vituperabiles, et quae
sunt sequendae et quae sunt fugientes. Viso ergo quot
sunt passiones, et quomodo accipitur earum numerus:
videndum est quem ordinem habeant ad se inuicem.
Ordo autem earum dupliciter potest accipi:vel singulaliter,
vel per combinationem. Accipiendo ergo huiusmodi
ordinem secundum combinationem, dicere
possumus primas passiones esse, amor, et odium. In secundo
vero gradu sunt desiderium, et abominatio. In
tertio vero, spes,pes et desperatio. In quarto autem, timor,
ed audacia. In quinto autem, ira, et mansuetudo. Ultimae
autem passiones sunt delectatio, et tristitia. Delectatio
enim et tristitia consequuntur ad omnes alias passiones.
Nam quacunque passiones quis passionetur: vel delectatur,
vel tristatur. Ideo hae duae passiones post omnes
alias collocandae sunt. Amor autem, et odium sunt simpliciter
passiones primae. Nam sicut delectatio, et tristitia
ad omnes alias passiones consequuntur, quia omnes
aliae passiones vel tarminantur ad delectationem, vel ad
tristitiam: sic amor, et odium alias passiones pracedunt.

Torna all'inizio