SED CONTRA, omne nomen effectum significans in creatura, dictum de Deo, est
commune toti Trinitati. Sed adoptare importat effectum in creatura. Ergo toti
Trinitati competit.
Praeterea, secundum hoc quod adoptamur in filios Dei, Deus Pater noster dicitur.
Sed tota Trinitas dicitur Pater noster, sicut in 1 lib., dist. 18, dictum est.
Ergo totius Trinitatis est adoptare.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod per Filium tantum fiat adoptio; per hoc quod dicitur
ad Galat. 4, 4: «Misit Deus Filium suum factum ex muliere... ut adoptionem
filiorum reciperemus».
2. Praeterea, secundum Philosophum, 5 Metaph., illud quod est primum
in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post. Sed filiatio primo
invenitur in Filio. Ergo per ipsum omnes efficimur filii, sicut per bonitatem Filii
Dei omnes efficimur boni; et sic ex Patre caelesti omnis paternitas in caelis et
in terra nominatur: ad Ephes. 3.
3. Sed videtur quod fiat per Spiritum Sanctum: per hoc quod dicitur Roman. 8, 15:
«Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater».
4. Praeterea, per caritatem efficimur Filii Dei: 1 Ioan. 3, 1: «Videte qualem
caritatem dedit nobis Pater, ut Filii Dei nominemur et simus». Sed caritas est
Spiritus Sanctus. Ergo per ipsum adoptamur.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod adoptatio transfertur ad
divina ex similitudine humanorum. Homo enim dicitur aliquem in filium adoptare,
secundum quod ex gratia dat ius percipiendae hereditatis suae, cui per
naturam non competit. Hereditas autem hominis dicitur illa qua homo dives
est; id autem quo Deus dives est, est perfruitio sui ipsius, quia ex hoc beatus
est, et ita haec est hereditas eius; unde inquantum hominibus, qui ex naturalibus
ad illam fruitionem pervenire non possunt, dat gratiam per quam homo
illam beatitudinem meretur, ut sic ei competat ius in hereditate illa, secundum
hoc dicitur aliquem in filium adoptare.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis nulla persona sit sibi extranea quantum
ad esse quod ab eo participat, est tamen sibi extranea aliqua persona
quantum ad ius percipiendae hereditatis.
|
|