Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 30


etiam esse commodum naturale et quasi commune, id est cum commodo
nostro et alieno. Ait enim lex: « Natura equum est neminem
cum alterius iactura fieri locupletiorem ». Plus etiam procedit Tullius
dicens: « Neque timor neque dolor neque mors neque aliquid quod
extrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam quam ex
alieno incommodo suum augere commodum » et maxime de exiguitate
mendici. Ait enim Cassiodorus: « Ultra omnes crudelitates est divitem
velle fieri de exiguitate mendici ».
Pro utroque autem, id est pro Dei servitio et humano commodo,
dicunt verba alii sacerdotes et clerici seculares: principaliter pro Dei
servitio, secundario pro suo commodo. Vivere enim debent de altari,
ut decreta clamant. Et etiam Paulus in epistola prima ad Corinthios
ubi dicit: « Qui altari deserviunt, cum altari participant. Ita
et Deus ordinavit hiis qui evangelium annuntiant de evangelio vivere ».
Quidam tamen clerici causam convertunt, quia principaliter dicunt
verba pro humano commodo et pro bonis prebendis et secundario
pro Dei servitio, quod facere non deberent.
Causa vero dicendi pro amico te movere debet, dum tamen
verba sint iusta et pulcra. Lex enim amicitie secundum Tullium
hec est: ut non rogemus res turpes nec faciamus rogatu. Non
enim pro amico facere vel dicere debes quod ad peccatum pertineat.
Nam secundum regulam amoris: « Non est excusatio peccati si
amici causa peccaveris ». « Amici enim crimina si feras, facis tua ».
Plus etiam dicitur quia « bis peccat qui peccato obsequium accommodat ».
Crimen sibi parat qui nocentem adiuvat. Nam « socius
fit culpe qui nocentem adiuvat ». Et maxime in re turpi, ubi duplex
est peccatum. Ait enim Seneca: « In turpi re peccare bis est delinquere ».

Torna all'inizio