Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 584


ARTICULUS 2
Utrum virtutes morales insint a natura
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes morales insint nobis a natura. Damascenus enim dicit
in 3 lib.: «Naturales sunt virtutes, et naturaliter et aequaliter insunt omnibus».
Hoc idem etiam dicit Antonius in exhortatione
ad monachos.
2. Praeterea, secundum Philosophum in 2 Physic., quae ex principiis
naturalibus causantur, natura sunt. Sed ratio est de principiis naturalibus
hominis. Cum ergo virtutes ex ratione procedant, videtur quod sint naturales.
3. Praeterea, homo est perfectior inter alia animalia. Sed aliis animalibus a
natura inest dispositio ad agendum ea quae eis competunt, sicut hirundini ad
faciendum nidum. Cum ergo virtutes nihil aliud sint quam inclinationes ad
opera convenientia homini, videtur quod virtutes naturales sint homini inditae.
SED CONTRA, secundum Dionysium bona naturalia non amittuntur
per peccatum. Sed virtutes amittuntur. Ergo non sunt naturales.
Praeterea, ea quae sunt a natura, non assuefacimus. Sed in operibus virtutum
valet assuefactio. Ergo virtutes non sunt a natura.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non possint acquiri ex actibus. Continentia enim,
secundum Philosophum in 7 Ethic., est aliquid minus virtute. Sed continentiam
non possumus ex actibus nostris acquirere; Sap. 8, 21: «Scio quod non
possum esse continens, nisi Deus det». Ergo multo minus aliae virtutes ex actibus
acquiri possunt.
2. Praeterea, in nulla re per aliquam actionem aliquid acquiritur, nisi per actiones
aliquid res illa accipiat. Sed operans, inquantum operatur, nihil recipit,
immo magis operationem a se emittit. Ergo ex hoc quod operatur, non acquiritur
in ipso aliqua virtus.
3. Praeterea, nihil agit ultra suam speciem: quia effectus non potest esse nobilior
causa. Sed operationes quae fiunt ante virtutem, non sunt virtutum, sed
potentiarum naturalium tantum. Cum ergo virtus sit nobilior quam operatio,
quae est ex potentia naturali tantum, videtur quod per huiusmodi operationes
virtutes acquiri non possint.
4. Praeterea, una operatio non potest habitum virtutis causare, sicut Philosophus
dicit in 1 Ethic.: similiter nec plures, ut videtur, quia plures operationes
non sunt simul; et quod non est, non agit. Ergo nullo modo ex actibus virtutes
acquiruntur.

Torna all'inizio