Regius advocatus.
Gentiles reges non sunt adhibendi ad huius, de qua loquimur, electionis exemplum,
qui quoniam christianam ignorabant fidem, christianorum non poterant ordinare pontificem.
Ceterum christiani principes semper Romanos elegere pontifices.
Defensor Romanae aecclesiae.
Qui mentitur in communi colloquio, mendax dicitur, qui autem in presentia
venerabilium sacerdotum falsa protulerit, sacrilegii procul dubio crimen incurrit. Dixisti
christianos principes Romanos semper elegisse pontifices. Percurre mecum aecclesiasticae
antiquitatis hystorias, Romanorum presulum catalogum studiose disquire, et
cum perpaucis inveneris in electione sua regium accessisse consensum, confitere te perspicuum
protulisse mendacium. Quis enim rex Antonii filium Damasum Hispanensem?
quis Innocentium, Innocentii filium, Albanensem? quis denique Zosimum Grecum,
Ebramii filium, elegit? Quis preterea Leonatum, Quintiani filium, de Tuscia?
quis Hylarium, Crispini filium, de Sardinia? quis Caelestinum, Prisci Romani civis
filium? quis Bonifacium, quis Anastasium, aeque Romanos? Denique multos attexerem,
nisi fastidium generarem. Sed ne me putes non habentem copiam ab eorum
enumeratione deficere, quis imperatorum elegit Simplicium Tiburtinum, Felicem
natione Romanum? quis Gelasium Afrum, Valerii filium? quis Simachum, Sardiniae
provinciae filium Fortunati? quis Hormisdam, filium Iusti, natione Campanum, Iohannem
origine Tuscum, Felicem natione Samnitem, Bonifacium, Sigibaldi filium,
Mercurium Proiecti, Agapitum Gordiani, natura Romanos? Quis enim regum
electioni cuiuslibet istorum suum legitur adhibuisse consensum, cum eorum temporibus
Romanae reipublicae christiani principes prefuisse legantur? Adest Valentinianus
senior, Valens, frater eius, qui occisus est in pugna Gothica prope Adrianopolim;
Gratianus, qui a Maximo tyranno peremptus est; Valentinianus iunior, qui necatus est
a comite suo Bienna; deinde Archadius, Honorius, Theodosius; Iohannes ille, qui apud
Ravennam occisus est; Valentinianus tertius, qui in campo Marcio est peremptus, Marcianus,
Leo, Maioranus, Severus, Anthemius, Olibrius, Glicerius, Zeno, Nepos ille, qui
in villa sua occisus est iuxta Salonas, Augustulus, Anastasius, Iustinus et ceteri
Romani imperatores, quos vitandi laciniosi stili causa pretereo. Da mihi ergo eorum,
quos enumeravimus, aliquem vel presulem requirentem vel principem assensum in
electione prebentem, et ego do manum ac te perhibeo laureandum. Alioquin, si dare
non poteris, in hoc te convictum per omnia necesse est fatearis. Quod autem beato
Gregorio legitur adhibuisse Mauritius imperator adsensum, et perpauci alii principes
aliis promovendis, hoc dictavit perturbatio temporum et tempestas horrenda bellorum.
Regius advocatus.
Si mentiri est contra mentem loqui, temerarium est me mendacii tam procaciter
argui, qui non utique falsum, sed verum me dixisse putavi. Tamen adsentior et in
hoc superatum me esse non abnuo.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|