Salimbene de Adam: Cronica

Pag 664


quodam libello qui scriptus erat in cartis de papiro, et dixit
michi: «Quidam notarius est in terra ista, qui est amicus fratrum,
et istum libellum, quem scripsit Rome quando fuit ibi
cum senatore Urbis domino Branchaleone de Bononia, accomodavit
michi ad legendum, et habet eum valde carum, quia frater
Ghirardinus de Burgo Sancti Donini scripsit et composuit eum.
Quapropter legatis in eo, vos qui studuistis in libris Ioachym,
ut dicatis michi si continet aliquid boni». Cumque legissem et
vidissem, dixi fratri Arnulfo: «Iste liber non habet stilum antiquorum
doctorum et habet verba frivola et risu digna, propterea
diffamatus est liber et reprobatus; et ideo do vobis consilium
quod prohiciatis in ignem et comburatis, et illi amico vestro dicatis
quod amore Dei et Ordinis patientiam habeat». Factumque
est ita, et combustus est liber.
De bonitatibus fratris Ghirardini, et quomodo protervitas sue opinionis omnia
bona que habuit in eo destruxit.
Et nota quod iste frater Ghirardinus, qui fecit hunc libellum
de quo diximus, multa bona in se videbatur habere. Erat enim
familiaris, curialis, liberalis, religiosus, honestus, modestus, morigeratus,
temperatus in verbis, in cibo, in potu atque vestitu,
obsequiosus cum omni humilitate et mansuetudine. Vere vir amicabilis
ad societatem, qui magis amicus erit quam frater, sicut dicit
Sapiens in Prover. XVIII. Sed protervitas sue opinionis omnia
ista bona destruxit in eo. Ideo dicit Ecclesiastes IX: Qui in uno
peccaverit multa bona perdet. Hinc Iacobus dixit, II: Quicumque
autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium
reus. Item Apostolus, I ad Cor. V: Modicum fermentum
totam massam corrumpit. Ad hoc enim laborat diabolus, qui semper
insidiatur profectibus filiorum Dei et in electis imponit maculam,
ut aliquos decipiat et in desperationem et damnationem
inducat. Unde Gregorius dicit: «Intuetur hostis humani generis
mores uniuscuiusque et ea ante oculos ponit, ad que videt animum
hominis facilius inclinari». Unde idem Gregorius in XIIII

Torna all'inizio