interdicta, mihi ad gratiam cum tempus nunc instet,
generalis studii docendi remedium concedatur.
n. 86
... Cognato Nicolaus de Rocca clericus.
Scripsi tibi aliquando et consequenter oretenus replicavi
ut illi puellae de Rocca G. nomine conferres ad victum
aliquid, ne ego saltem apud Dominum ex patrato
commercio demererer. Sed tu verbum meum taliter
osservasti ut nec eam etiam respexeris, potum aquae
sibi in auxilium exhibendo. Nunc autem licet ut audio
peperit puerum, tu tamen circa eam et natum ejus
parcitatem solitam non omittis. Profecto deberet te conscientiae
tuae pudor arguere super hiis quae ex tanta
avaritia commisisti, cum debuisses de bonis propriis
illi amore mei aliquid erogare, etiam si de bonis meis
aliquid non haberes. Videas ergo qualiter circa id honori
meo hucusque detuleris, cum debuisses puerum
ipsum extra villam Sancti... ad tegendam meam
infamiam mittere nutriendum, ut notam criminis evitarem.
Volo igitur ut si de honore meo est aliqua tibi
cura, eidem G. pro se et filio necessaria de bonis meis
faciens ministrari, puerum ipsum sicut tibi videbitur extra
dictum locum in aliquo remoto loco caute facias enutriri,
ita quod saltem affectum ad me dirigere videaris.
|
|