Rode; curte de Romellano; curte de Sala; curte de Casa Marana;
curte de Colle Fullonis; in Cafagio; et in Climano; curte de Ruzano;
casa Replana; ecclesia Sancti Quirici; curte de Melengiano;
curte Sancti Petri de Bubeta cum centum modiis de terris (in integrum
Christi videlicet Martiris Vincencii, quod positum est in finibus
Beneventanis. Statuimus insuper, ac nostra preceptali auctoritate
decrevimus, ut si aliqua intencio orta fuerit de rebus, et familiis
eiusdem monasterii, liceat advocatorem suum per inquisicionem
circamanencium liberorum hominum hoc definire, et cum definitum
fuerit, tunc demum ipsas res et familias pars predicti cenobii, nostra
preceptali auctoritate habeat, atque possideat iure quieto. precepimus
preterea pretaxatum monasterium cum omnibus pretaxatis
monasteriis, ac cellis, rebus quoque, ac familiis ibidem aspicientibus,
una cum fratribus, ac monachis ibidem Deo famulantibus,
sub nostre tuicionis munburdum, statuentes ut abbates, et prepositi
eiusdem loci, iuxta consuetudinem priscam, ad utilitatem
fratrum sua disponant, absque alicuius contradiccione. precipientes
itaque iubemus, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio,
seu quelibet regni nostri magna, parvaque persona res predicti monasterii
[.....], seu homines liberos, et servos distringere, pignorare,
seu molestare audeat, absque legali iudicio, neque pensionem ab eis
iniuste exigere presumat. Si quis igitur huius nostri precepti confirmacionem,
seu munburdi tuicione[m] aliquando infringere conatus
fuerit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem
Camere nostre, et medietatem parti predicti monasterii. Quod
ut verius credatur, diligenciusque ab omnibus observetur, anulo
nostro manibus propriis roborantes subter insigniri iussimus. Signum
domni Ottonis invictissimi imperatoris [M]. Ambrosius
|
|