Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 566


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de filiatione per adoptionem: et circa hoc quaeruntur duo:
1. Quaeritur de ea ex parte adoptantis; 2. Ex parte adoptati.
ARTICULUS 1
Utrum Deo conveniat aliquem in filium adoptare
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deo non competat aliquem in filium adoptare. Adoptio enim
est alicuius extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps, legitima
assumptio. Sed Deo non est aliqua persona extranea, quia omnes ipse condidit.
Ergo ei non competit adoptare.
2. Praeterea, apud nos adoptans non est principium essendi adoptato. Sed Deus
est omnibus principium essendi. Ergo non competit ei aliquem adoptare.
3. Praeterea, ille qui filios naturales habet, non adoptat aliquem, nisi ut condividat
hereditatem cum filiis naturalibus. Sed hereditas Dei Patris indivisibilis
est, quia est ipsemet. Ergo cum ipse habeat naturalem Filium, non competit ei
aliquem adoptare.
SED CONTRA, adoptio contingit ex benignitate adoptantis ad adoptatum. Sed
Deus maxime benignus et amator est hominum. Ergo ipsi maxime competit
adoptare.
Praeterea, quicumque facit aliquos filios per gratiam, adoptat. Sed hoc Deo
competit; Ioan. 1, 12: «Dedit eis potestatem filios Dei fieri». Ergo ipse adoptat.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod adoptare sit tantum Dei Patris. Quia secundum
leges, illius est adoptare cuius est filios generare. Sed solius Patris in Trinitate
est filium generare naturalem. Ergo eius solius est filios adoptare.
2. Praeterea, per adoptionem efficimur fratres Christi; Rom. 8, 29: «Ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus». Sed Christus non est Filius nisi Dei Patris, ut
supra, dist. 3, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo et nos per adoptionem solius
Patris filii sumus.
3. Praeterea, sicut supra, dist. 1, quaest. 2, art. 2, dictum est, ideo solus Filius
incarnatus est, ne nomen Filii transiret ad alterum. Sed non est magis inconveniens
nomen Filii transire ad aliam personam quam nomen Patris. Ergo non
debet dici adoptare nisi Deus Pater, ne nomen Patris ad aliam personam transeat.

Torna all'inizio