Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

888


et cetera" respondet ad dignitatem personarum. Refelli : tanquam non
verisimilis. Omnia : id est omnes. Iste VII condictiones servande sunt
in verisimili narratione. Conservanda : id est similis servanda. Nam
sepe veritas
: nota, quod veritas indiget aminiculo verisimilitudinis,
facta in narrando, id est fallacia; magis fallacitati non creditur, nisi
verisimilitudinis pallio palietur. De hiis rebus caute : quia, ubi res facto
non subest, sed tantummodo testimonium vel auctoritas, caute
procedendum est. Tabule : apud Romanos in tabulis testamenta scribebantur.
Firma auctoritas : ut est lictera sigillata sigillo autentico
vel huiusmodi.
Adhuc : id est usque huc. Constare : id est similis stare et concordare.
Cum ceteris Grecis scriptoribus : id est traditoribus
vel scriptoribus autenticis; suple: qui de suo scribunt, non
de alieno, quemadmodum scriptores *** ab aliis inventa. Nova :
nam ante Tullium nullus de insinuatione scripsit. Ceteros tam Grecos
quam alios. In tria te(m)pora : id est tres considerationes, que tempora
et negotia requirunt, scilicet cum turpis causa est, cum defessi
sunt auditores ab hiis qui mee dixerunt, cum fides facta est
auditoribus per partem adversariam, ut dictum est superius. Perspicuam :
id est claram.
Relictum : id est relinquitur ad dicendum.
In quo : reliquo scilicet; vocat autem "reliquum" confirmationem
et confutationem in quibus singulare : id est singulariter et specialiter,
consummitur : ita quod de oratoris officio. Extra partes inventionis,
que sunt sex, relinquitur non consummatum, id est non
completum. Oratoris : id est advocati officium, quod in advocando consistit.
Industrie : adverbialiter ponitur. Utilitas : nota: ubi maior
utilitas, ibi minor industria debet adhyberi.
Causarum divisio : hec est illa pars de qua superius erat
dictum, in qua Tullius agit de tertia re quam debet habere orator,
que dicitur causarum divisio. Et dividitur in duas partes, ut patet
in lictera, quia primo debemus considerare quid conveniat, secundo
quid in controversia reli<n>quatur. Primum notatur ibi: Primum
perorata
; secundum ibi: Quid in controversia . Et
illa pars dividitur, quia de utroque membro ponit exemplum, ibi: Interfectam ;
secundo dicit quod, divisione facta, debemus distributione
uti, quantum ad illud membrum, quod in controversia remanet. Nam
primo debemus enumeratione, secundo expositione <uti>. Et primo
docet quomodo enumeratione utemur, ibi: Enu meratione ; secundo

Torna all'inizio