Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 478


sciens se secundum rectam rationem agere, sapiente,
salvat, promovet, et honorat, eo quod ipsi cognoscentes
bona opera ipsius, populum commovent ad amorem
eius. Tertia, est disciplinam et studium non permittere.
Tyrannus enim (secundum quod huiusmodi est) non solum
sapientes destruit, sed etiam truncat viam, et inhibet
studium et disciplinam, ne efficiantur aliqui sapientes:
semper enim timet per sapientiam reprehendi. Verus autem
rex econtrario studium promovet, et conservat, videns
quod per ipsum, bonum commune, et bonus status
regni, quem principaliter intendit, meliorari habet. Quarta,
est nullas soliditates, nec etiam aliquas congregationes
permittere. Vult enim tyrannus cives, et eos qui sunt in
regno non esse sodales, nec esse ad invicem notos: nam (ut
ait Philosophus) notitia fidem facit: eo enim ipso quod
quis habet notitiam alterius, confidit de illo: hoc autem
tyrannus non diligit: timen quidem ne cives de se confidentes
propter iniurias quas eis infert, contra ipsum insurgant.
Verus autem rex econtrario permittit soliditates
civium, et vult cives sibi invicem esse notos, et de se
confidere; nam cum intendat bonum ipsorum civium et
subditorum, naturale est ut diligatur ab eis: quare vult
eos esse confoederatos et coniunctos, quia tunc magis
unanimiter diligunt bonum regis. omnino enim esset
perversus populus, si cognosceret se habere verum regem,
et diligere commune bonum, si viceversa non diligeret
ipsum regem. Quinta cautela tyrannica, est habere
multos exploratores, et tenptare non latere ipsum
quicquid a civibus agitur. Cum enim tyranni sciant se
non diligi a populo, eo quod in multis offendant ipsum,
volunt habere exploratores multos, ut si viderent aliquos
ex populo machinari aliquid contra eos, possint obviare
illis. Immo eo ipso quod cives credunt tyrannum habere
exploratores multos, non audent congregari ut machinentur
aliquid contra eum: nam et si inter eos sic congregatos

Torna all'inizio