domnus Leo venerabilis abbas dicebat, ut ei per testes, secundum 
legem, talem posset facere consignacionem,quomodo predicte terre 
pars suprascripti monasterii sui iam per .XXXa. annos possedisset. 
sed cum ipse Paldefrit comes manifestasset, quod non posset secundum 
legem comprobare, iam dictas terras sibi pro parte palacii 
pertinere, iudicavimus, et per nostrum iudicium eos vuadiare 
fecimus tali tenore, quatenus predictus Paldefrit comes, pro parte 
palacii, plicaret secundum legem, et iam dictus domnus Leo venerabilis 
abbas, pro parte sui monasterii, faceret ei talem comprobacionem, 
secundum legem, per testes, ut singulos ad singulos 
testificando dicant: “Scio quia ille terre, per ipsos fines et mensuras, 
“quas tibi Paldefrit comes monstravi, per .XXXa. annos 
“possedit pars Sancti Vincencii”, et firmaret testimonia ipsa per 
sacramenta, secundum legem. et de taliter inter se complendum 
mediatores inter se posuerunt, et abierunt. In constituto vero ambarum 
parcium se coniuncxerunt ante domnum Paldulfum gloriosum 
principem: domnus Leo abbas paratus erat pro parte sui monasterii 
cum superius dictis monachis, volens Paldefrit comiti de 
iam dictis terris iam dictam comprobacionem facere, sicut guadiati 
fuerant; et ipse Paldefrit paratus erat recipere iam dictam comprobacionem. 
sed cum predictus domnus Pandulfus gloriosus 
princeps taliter utrasque partes paratas esse conspiceret, ad causaciones 
ipsas inter se liberandas, dixit iam dicto domno Leoni abbati, 
ut adduceret ei testes suos, quos ille statim adduxit predictos 
monachos, quos conspiciens gloriosus princeps interrogavit eos, si 
de predictis terris testimonium reddere venissent; qui dixerunt, pro 
predictis terris se testimonium reddere venisse, et tunc fecit eos 
separari: Paulum diaconum duci in partem unam, et Adelpertum 
in aliam; Grimoaldum vero ante se stare, quem per semetipsum 
diligenter amonuit de timore Domini, ut quicquid veraciter sciret 
de predictis terris, indicaret. ipse vero Grimoaldus dixit: “Scio 
“quia ille terre, per illos fines et mensuras, quas Paldefrit comiti 
“monstravimus, per .XXXa. annos possedit pars Sancti Vincencii”. 
et amoto eo, iussit alios singillatim venire ante se, qui similiter
  |  
  |