iam ad mortem peruenisti, et requiris liberationem tue persone.
Nos autem decet tibi tradere personas nostras propter
misericordiam quam tu nobis contulisti ex antiquo tempore.
Nam in te viximus et sperauimus viuere nos omnes, et qui sunt
post nos successuri; nunc volo vt comedas me. Et respondens,
lupus ait illi: Sile, corue. Non enim bona est tua caro, et nec
regi proficeret, quia mala caro redit egritudinem. Caro vero
mea bona est; nunc autem comedat me dominus rex. Et
respondens, coruus ait lupo: Non enim est caro tua bona;
quicumque enim vult se interficere, comedat de carne tua,
quoniam mox erit suffocatus. Et respondens, vulpes ait: Comede
me, domine rex, quia caro mea saciabit te. Et respondens,
lupus ait ei: Sile, quoniam caro tua putrida est, et venter
tuus plenus est sordicie. Et estimans camelus miser, quod
quando diceret simile verbum, responderet ei similiter vt
cum eis saluaretur, (et) aperuit os suum in sui preiudicium,
dicens: Comedas me, domine rex, quoniam saciabo te, et
venter meus plenus est deliciis, et habeo bonum sepum et
sanguinem. Comede me ergo, domine rex. Cui omnes responderunt:
Bene locutus es, et curialiter fecisti. Qui omnes
congregati aduersus eum deuorauerunt ipsum, cum fuisset
hoc regi valde molestum.
Nunc autem induxi tibi hanc parabolam pro leone et
sociis eius, quoniam scio quod congregati sunt adversum me
ad perdendum me, et etiam si ipse [non] vellet, deferunt ei
omni die verba hec, donec votum perueniet. Dicitur autem:
Melior omnium regum est, qui aquile simulatur, in cuius circuitu
sunt cadauera; peior vero omnium est qui simulatur
cadaueri, in cuius circuitu sunt aquile, quoniam, si esset in
corde leonis pax perfecta et bona voluntas erga me, non possent
ipsum huiusmodi inania verba commouere, nec eius
bonitatem dissipare cum bonitate capitis. Nonne vide(n)s
quoniam aqua, cadens frequenter super lapidem, perforat
ipsum? Et respondens, D[imna] ait illi: Quid videtur, vt
faciam tibi? Inquit Senesba: Non videtur mihi nisi querere
|
|