Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 463

Tomus I


Imperii, super emergentes quoslibet casus
et causas in libro judicii, quotiens ponderat
et appendit, toties eos dirimit et decidit,
quasi veritas sub nube non lateat, quae
videntibus non celatur, angelum se fore sanctum
lucidius repraesentat. Haec fuit itaque
vinea, quam philosophiae manus multo sudore
plantavit, et coluit, ipsam suae irriguitatis
amoenitate foecundans; in qua tabernaculum
eruditionis erexit, ut ex eo mentes indoctae
doctrinae reciperent spiritum, et ex ejus
fructu mellifluo biberent sitientes. Haec est
vinea, cujus radices grandis aquila, in terra
negociationis de Libano asportatas secus
decursus aquarum, cum diligenti prudentia
transplantavit ad cujus virtutes eximias
explicandas etiam lingua Tullii laboraret, ne
forsan balbutiens in prosequendo deficeret et
sic displicendo placeret. Telae finis imponitur
quam stupendo contexuit Nicolaus.
Cap. XLVI.
Reprehenditur amicus, qui promissum ensem
non dederat.
Amico vocali amicus realis salutem et fidem
sine operibus non valere: quod
illa dilectionis imago, quae per sinceritatis
aenigma vigere facietenus in vobis hactenus
videbatur, in subjecto peccaverit,

Torna all'inizio