Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 140


virilem viderentur animum habere. Verumtamen in tantum iam
exereverat fames, quod nichil fere inveniebatur ad comedendum.
Unde plurimi pactum facere conabantur; de nuntiis equidem securitatem
habere non poterant, et quid facere de exercitu possent,
penitus ignorabant. Eadem siquidem hora domine civitatis in contionem
venerunt, offerendo se ipsas et dicendo:
«Numquid asinorum carnes sunt saporosiores nostris ad edendum ?
Comedite igitur nos vel proicite in mare, quia minus malum
credimus esse mori, quam in illorum pervenire potestatem, qui
furorem pro lege habent, et quibus presunt, nolunt vel nesciunt
indulgere.»
O admiranda constantia mulierum, et inaudita promissio ab
antiquis ! Nam, cum sit rara virtus, et avis rara in terra, pollicitum
ammirabile, omnique ammiratione dignum, repertum est in fragili
et mobili sexu. Filie Ierusalem,.cum obsideretur civitas a Tito
et Vespasiano, coxerunt filios suos, et partem commederunt, partemque
servaverunt. Iste autem e contrario sponte se obtulerunt ad
edendum, cupientes viros et civitatem morte propria liberare.
Profecto a veridicis intellexi relatoribus, quod, cum quedam mulier
vidua duos haberet filios et videret eos acriter bellari, suspiravit eo
quod ea die nichil comederant, neque habere poterat quid eis conferret.
Tunc domum est absque dilatione reversa, et latenter fecit sibi
venam sinistri brachii cum flebotomo aperiri, et abstractum sanguinem
coxit cum speciebus, sicque contulit filiis ad edendum. Fuerunt
igitur mulieres Anchonitane imitatrices matris Iohannis Ircani, de
qua legitur in Veteri Testamento. Illa quippe, dum captiva teneretur
cum duobus filiis suis a Tolomeo, qui maritum eius Simonem et
duos filios sub proditione interfecerat, iussit filio suo Iohanni, qui
Tolomeum ipsum obsidebat, ut eam et fratres interficeret cum
machina, ne illius scelus relinqueretur inultum. Illam namque ac
filios eius Tolomeus super menia posuerat, ut Iohannes Yrcanus
murum non frangeret civitatis.
Ad hec surrexit imperatoris constantinopolitani legatus, qui
Constantius vocabatur; cuius causa dicebatur esse civitas obsessa.

Torna all'inizio