: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1717


memoria calidus esset et calix passionis eius preclarus inebriaret corda
eorum. Nam, si qui ad horam me pre nimia acerbitate relinquere
tentarentur, vulnerum Domini recordantes, per que patebant viscera
pietatis, de tentatione se graviter puniebant et mihi adherebant
fortius et amplexabantur ardentius. Ergo cum eis eram, eorum memorie
eterni Regis passionis dolores semper inculcans, ita quod verbis
meis confortati non parum, ferrum lacerans proprium corpus
libenter suscipiebant et alacriter de carne sua sacrum cernebant manare
cruorem. Durans duravit victoria ista usque ad tempora longa,
ita ut singulis diebus signaculo summi Regis mille milia signarentur".
/*
Capitulum 12 -De pace contraria Paupertati.
"Sed heu post modicum facta est pax et pax illa gravior omni
bello, in cuius principio pauci sunt signati, in medio pauciores, in fine
paucissimi. Et nunc certe ecce in pace amaritudo mea amarissima,
in qua omnes me fugiunt, omnes me fugant, a nullis requiror,
ab omnibus relinquor. Pax mihi est ab inimicis, sed non a domesticis,
pax ab extraneis, sed non a filiis. Et quidem filios enutrivi
et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Erat in tempore illo, quando splendebat lucerna Domini super
caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris, diabolus in
plurimis, qui mecum erant, seviens, erat mundus alliciens, erat caro
concupiscens, ita ut multi inciperent diligere mundum et ea que in
mundo sunt".
Capitulum 13 -Persecutio soror Paupertatis.
"Sed omnium virtutum consummatio, domina scilicet Persecutio,
cui Deus regnum celorum tradidit sicut et mihi, erat mecum

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio