terre, quia abstulerat Dominus opprobrium, ne mulier regnaret
super eos». Item de dominio mulierum Dominus dicit, Ys. III:
Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominate
sunt eius.
Secundum genus est servorum, de quorum dominio dicitur,
Prover. XIX: Non decent stultum delitie nec servum dominari
principibus. Item Prover. XXX: Per tria movetur terra, et quartum
quod non potest sustinere: per servum, cum regnaverit, et
cet. Item Eccle. X: Vidi servos in equis et principes ambulantes
quasi servos super terram. Item Iere. in oratione sua post Trenos:
Servi dominati sunt nostri, non fuit qui redimeret de manu eorum.
Ideo quidam ait:
Asperius nichil est humili, cum surgit in altum:
cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes,
ut se posse putet; nec belua sevior ulla est,
quam servi rabies in libera terga furentis.
Tertium genus est stultorum, de quorum dominio dicitur,
Eccle. X: Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens
a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi et
divites sedere deorsum. Item Prover. XXVI: Quomodo nix estate
et pluvie in messe, sic indecens est stulto gloria. Item ibidem
infra: Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit
insipienti honorem. Item Eccli. XLVII: Finem habuit Salomon
cum patribus suis et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam
et imminutum a prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio
suo. Hoc est quod timuit Salomon, ne scilicet filium stultum
haberet, qui post se haberet dominium regni suit. Ideo dixit
Eccle. II: Detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole
studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro
utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus
meis, quibus desudavi et sollicitus fui. Ideo posset dicere Salomon
quod dixit Iob, III: Timor quem timebam evénit michi, et quod
verebar accidit. Et quando dixit, Prover. XXX, quod terra movetur
per servum, cum regnaverit, verum dixit, quia servus suus
|
|