Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 65


copula nec postquam eius hominium accepi, sacramentum
fidelitatis cohibuit? Quocirca merito postquam ab eo violatum
est iusiurandum, fides ei non est amplius adhibenda amorque
propinquitatis, quo ob coniugium sororinum unitusque cum
eo ligatus tenebar, penitus dissolvatur. Qui quidem, si in mei
nunc fidelitate positus, gloriam mei et honorem quesisset,
oblitis omnibus que mihi intulerat malis, multum a me honorem
sine dubio consecuturus foret. Magister vero militum qui fidelitatem
meam inimicis meis adherendo derelinquit, nulla utique
super hoc venia dignus habeatur, neapolitanam quippe dignitatem
amittens; princeps autem, qui iram meam magis delitescendo
fugit, quoniam in hoc non multum deliquit, utique miserendum
est, ei suoque ex toto non privetur honore, si tamen ab inimicis
meis, videlicet magistro militum comiteque Ranulpho, discedere
velit. Unde mittatur cito ad eum, et experiamur utrum
verbum istud sibi placuerit; videlicet ut ab illis discedat ".
Verum princeps comesque, ex quo <eius> adventum perceperunt,
in tantam animi tristitiam corruerunt ut mori magis
quam vivere vellent, videntes se rumore falso fuisse delusos.
11
Cum ergo princeps hoc quod ab eo mandatum fuerat contemnendum
elegisset, Rex illico coacta in unum quam collegerat
militum peditumque innumera expeditione qua maior nulla alia
antea ab eo habita est, ad aggrediendum Aversam, qua comes
Ranulphus ad custodiendum remanserat, toto animo tendit.
Cuius aggressionem asperrimam Aversani formidantes, ceperunt
omnes, quicumque citius poterant, fugam arripere atque Neapolim,
ad se ibi tuendum, properare.
Comes autem cernens se ita fugiendo ab omnibus pre timore
derelinqui, <qui> bellum sine dubio Regi inferendum sepe
comminatus fuerat, vix tandem cum paucissimis fuga ab eo
elapsus est, atque neapolitanis menibus, quibus tunc princeps
magisterque militum adhererant, se nimis confusus recepit. Qui
cum ibi intrusus civitatis claustra non egredi auderet, intra mentis

Torna all'inizio