Secundo, accepit uxorem quam postea fecit interfici; ex cuius
occisione multa mala super eum, Domino faciente, postea redundarunt.
Hanc voluit in uxorem accipere pater suus, cum apud
Anchonam in confinibus moraretur a Parmensibus factus exul,
sed Pinottus subripuit eam sibi et abstulit patri suo, anticipando
ipsum, divitiarum amore et pulcritudine mulieris allectus.
Quod Pinottus uxorem suam suffocari fecit.
Hec dicebatur domina Beatrix et erat de Apulia et morabatur
in Anchona, et thesaurum habebat et erat pulcra domina
et alacris et solatiosa et liberalis et curialis, et de ludo scaccorum
et alearum optime noverat. Et morabatur cum Pinó viro suo in
Bibianello, quod fuit castrum olim comitisse Mathildis. Et frequenter
veniebat cum aliis dominabus ad locum fratrum Minorum
de Monte Falconis, deductionis causa et ut cum fratribus
loqueretur. Et habitabam tunc temporis ibi. Et retulit michi,
familiariter mecum loquendo, quod eam volebant occidere. Et
intellexi, de quibus dicebat, et compassus sum sibi, et docui
eam quod deberet confiteri et in bono statu vivere semper, ut
semper esset ad mortem suscipiendam parata, quia, testante
beato Bernardo, nemo debet eo statu vivere in quo nollet mori.
Eo tempore recessit Pinó de Bibianello valde iratus contra dominum
Guidonem, consanguineum suum, ut vidi oculis meis, et
duxit secum uxorem suam ad villam Corigie, que est in episcopatu
Regino, in qua cum uno plumatio ab uno scutifero, qui Martinellus
dicebatur, eam suffocari fecit, et in eadem villa fuit sepulta.
Et tres filie remanserunt ex ea, que pulchritudinem magnam
habent.
De infortuniis Pinotti et de malitiis eius.
Et quia scriptum est quod Deus inultum abire non patitur,
ut habetur Iob XXIIII, ideo de infortuniis viri sui aliqua sunt
|
|