: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2418


velut cellam aromatum, licet clausam, ipsam sua fragrantia
manifestat. Ore siquidem vicinorum laudari nescia coepit, et secretos
actus veridica fama prodente, rumor bonitatis eius vulgabatur in
populo.
De noticia et familiaritate beati Francisci.
5 Audiens vero tunc celebre nomen Francisci, qui velut novus
homo, obliteratam in mundo perfectionis viam novis virtutibus renovabat,
mox eum audire desiderat et videre, suadente hoc ipsum patre
Spirituum, cuius iam uterque, licet differenter, acceperat primitiva.
Nec minus ille tam gratiosae puellae celebri fama perflatus,
videre hanc et alloqui cupit, si quo modo, qui totus inhiabat ad praedam,
regnumque mundi depopulaturus advenerat, nobilem istam praedam
saeculo nequam possit arripere , suoque Domino vendicare.
Visitat ille istam, et saepius ista illum, visitationum suarum tempora
moderantes, quibus divinum illud studium nec percipi ab homine
possit, nec rumore pubblico detrectari. Nam unica tantum familiari
socia comitante, paternos lares puella egrediens, clandestinos ad
virum Dei frequentabat accessus, cuius sibi verba flammantia, cuiusque
ultra hominem opera videbantur. Hortatur eam pater Franciscus
ad mundi contemptum: spem saeculi aridam et speciem deceptivam
vivo sermone demonstrans: instillat auribus eius dulcia connubia
Christi, suadens virginalis pudicitiae margaritam beato illi sponso,
quem amor humanavit, fore servandam.
6 Quid immorer multis? Instante patre sanctissimo, et more fidelissimi
paranymphi sollerter agente, non trahit in longum virgo consensum.
Aperitur ei protinus aeternorum intuitus gaudiorum, quorum
conspectu mundus ipse vilesceret, quorum desiderio a semetipsa
liquesceret, quorum amore ad supernas nuptias anhelaret. Coelesti
namque igne succensa, terrenae gloriam vanitatis sic ex alto contempsit,
ut nihil iam de mundi applausu eius affectibus inhaereret.
Carnis quoque illecebras perhorrescens, iam torum in delicto se nescituram
proponit, soli Deo de corpore suo templum facere cupiens
et magni regis connubia virtute promereri contendens. Et

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio